Cuius obitus tam pape quam Imperatori per quosdam de fratribus nuntiatur, a quibus de  
electione facienda recipiunt in mandatis. 
Imperator cum imperatrice consorte sua mense Augusti Ydrontum uadit, ubi relicta  
imperatrice consorte sua, inde uadit Brundusium, ubi totus conuenerat cruce signatorum  
exercitus, et ubi omnia uascella ad transfretandum fecerat congregari. 
Interea de tota Marsia obsides capiuntur. In castello Gaiete castellanus et seruientes  
ponuntur. 
Eodem mense quidam in Urbe uicarium pape se faciens, papa inscio et absente, dum  
fauore fretus Romanorum quorumdam qui hoc fieri tolerabant, gratia questus, stans aput  
porticum sancti Petri, et potestate utens apostolica, cruce signatis omnibus absolutionis beneficium  
impendebat, et per Romanos fautores tanti criminis, crucem ab eis, quam assumpserant,  
deponebat. Qui a senatore Urbis captus, post denunciationem sibi a papa factam, tunc  
aput Anagniam existente, captus est et debita persone pena mulctatus. 
Interea pars cruce signatorum non modica in Apulia, superueniente infirmitate, cecidit  
per mortis occasum. Imperator tamen cum lancrauio et reliquis cruce signatis se parat ad  
transitum, ita quod in die natiuitatis beate Uirginis a Brundusio transfretans uenit Ydrontum,  
et spem faciens hiis quos premiserat de transitu suo, morari apud Ydrontum ex causa necessaria  
uoluit; ubi, casu accidente, dictus lancrauius obiit, et ipse tunc etiam Imperator,  
sicut disposuerat superueniente egritudine non transiuit. Quam ob rem papa motus
  |  
  |