Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 347


qui super passu in aliquali distantia fuerant constituti,
cum magis stridolo cornu sonum reddere
tenebantur, ita quod militia secundum cornu
posset audire, cum tertio cornu miles ad haec
deputatus vocis flatum emitteret ad servientes pedites,
quibus quartum cornu traditum fuerat, ut
et ipsi totam aliam exercitus multitudinem excitarent,
et canente cornu ad bellum praemonerent.
Tandem, audito tertio sonitu cornui regis,
reddentibus sonum aliis per ordinem tribus cornibus,
in campum prodire totus exercitus tenebatur,
et cum eis, qui jam transierint, barbaris
dimicare. Sic igitur sunt in cornibus data signa,
sicque sunt dispositi bellicosi.
CAP. XVII
Arabum multitudo passum transit.
Sed jam in ortu Luciferi manus barbara vadi
passus egreditur, et praecedentes pennoniferos
singuli centeni singulariter subsequuntur, et qui
millenaria vexilla ferebant, millenos singulos
praecedebant. Rex millenaria vexilla dinumerat,
et cum jam decem millenarii pertransissent, ait
miles suus collateralis ad regem: "Domine, jam
hora videtur, ut aggrediamur passum, ne plures
citra pertransient, nam omnes veniunt equites
isti canes, unde satis ad mactandum sufficiunt
genti nostrae". Rex ait ad militem: "Numquid non
saltem transibunt tot, ut numerum aequent cum
nostris? ecce transeunt alia decem miliaria". Et
tunc comes Paliaricus, cujus consilio, quia strenuus
erat et connutritus in armis, rex ut plurimum
adhaerebat, ait regi: "Domine, sufficere modo
possunt; non exponamus gentem nostram periculis
ac fortunae; tutius dimicatur cum mille,
quam cum decem militibus". Tunc rex ad comitem:
"Quid dicis, comes? nunquam quod audiverimus
verbum pusillanimitatis tantae tua virtus emisit,
verbum, inquam, timoris et dubii contra canes".
Transeuntibus ad haec quinque aliis millenariis,
post praedicta viginti, tertius collateralis regis
socius, forsitan Rogerius de Laurea, murmurat
versus regem: "Domine" ait "redde cornu sonitum".
Rex non respondit ad quidquam: inde, allis
quinque transeuntibus millenariis, iterum Rogerius
murmur ingeminat: "Domine, jam triginta
milliaria transierunt, et nos adhuc plures transire
patimur? Videte si tutum quid agimus, quia
magna est multitudo". Nec adhuc rex aliquod verbum
reddit, sed considerat tacitus et attentus.
Demum, postquam XL millenaria transierunt,
comes praedictus cum magno murmure mittit vocem,
quam praetereuntes potuerunt audire, sed
forsitan suos esse credebant: "Aut hebescis", inquit,
"aut es tanta multitudine visa perterritus,
aut ab heri factus es protinus mente captus. Vis
ne mori? affectas gentem tuam perdere una hora,
quam sub expensis et laboribus congregasti?
Redde igitur cornu flatum; alioquin aut in

Torna all'inizio