| facile verbum ingreditur, et ingressum digeritur citius
 quam vomatur. Indulgeat ei Deus, qui patrem sic credulum
 commovit in filium innocentem, nec miremini quod
 ignosco tam leviter circa me tam graviter delinquenti.
 Induxit hoc etenim non culpae vel veniae levitas, sed
 exempli cupido, quo potiri vos, pater, libentissime cuperem,
 ut sicut ego deferentis misereor, vos delato similiter
 ignoscatis, ac si forsan (quod absit) in tantum offensa
 circa cordis vestri nervos radicata convaluit, ut aliquatenus
 erui vel evelli non possit, utque, quod est severius,
 defensionis copiam, quam nulla delatis calamitas abstulit,
 denegetis, in hoc saltem mihi vestra paternitas, licet
 irata, consentiat ut suppresso quantum libet nomine delatoris,
 cujus aut quorum non sum ego prorsus ignarus,
 delati criminis qualitas detegatur. Et si de me licet taciti
 quaeritis quid exinde postquam scivero, nisi causam
 amaritudinis consequar, respondebo, vel in vero motus
 vestri laudabo justiciam, quanquam forsan veniam
 laudare non possim, vel in falso meam innocentiam commendabo.
 Consequar etiam adhuc aliud quod tum audita
 commissi facinoris qualitate, vel desperabo de venia, vel
 satisfactionem quamlibet imparem reputabo; nec vobiscum
 postea, sed mecum ipse confligam, et pugna vestra,
 etiam me jacente, desideratum victoribus exitum sortietur.
 Desinetis postmodum aures meas verborum vestrorum
 tonitruis propulsare, nec voluntatem meam accusabitis
 amplius, nec provocabitis voluntatem, dicentes quod
 sive velim sive nolim patrem, compatriotam, concivem
 vos habeam, dominum et amicum: nec praesenti sub
 virga diceretis hoc filio, quod absenti per literas intonatis.
 Dicite mihi, quaeso, pater et domine, quando et qualiter
 ego unquam hoc volui, quod beneficium patris, conversationem
 civis et puritatem amici, si placet vobis hoc
 scribere, recusarem; imo si in aliquo patri dicenti liceat
 | 
 |