Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 126


eis seditiones impune liceat excitare, et in eos qui curie serviunt
conspirationibus factis licite debachari, ipsi culpam oportere specialiter
imputari et in eum [iniuriam redun]dare qui cum administrationem
regni susceperit, improborum debeat contumaciam
cohercere. Cancellarius autem, licet illum sibi suspectum multorum
fecisset opinio, ne tamen ipse contempni videretur, aut ea regnum
occasione perturbari contingeret, seditiosos a curia tumultus
arcere disposuit et improbis Apulorum consiliis obviare. Missis
itaque litteris regiis Henrico comiti, qui iam Thermas usque pervenerat,
iussum est ad urbem eum accedere; Boamundum vero
comitem aliosque qui cum eo erant Thermis interim mandatum
curie prestolari. Venientem ergo comitem, cancellarius benigno
vultu et post multam collocutionem blandioribus eum verbis aggressus,
hortari cepit ac diligentius admonere, ne rebellandi multis
occasionem daturus, haud facile reparabilem regni quietem quibuslibet
seditionum motibus exturbaret, nec Apulorum fabulis traheretur,
quorum in eo semper hesisset consilium ut regnum aliquatenus
perturbarent; nichil esse quod eum exasperare debeat,
cum et opes ei affluenter suppetant et inter maximos regni proceres
loco sit non impari constitutus; id ei maxime cavendum, ne reginam
offendere presumat, aut contra voluntatem eius quidpiam
agere, per quam hec adeptus fuerit et maiora putetur, nisi per
eum steterit, adepturus. Ita multis assertionibus ex animo conceptum
in Apulia furorem [eliminans, vixque tandem ad innate
stoliditatis simplicitatem eum retrahens, indignationem eius compescuit,
et Richardum] comitem accersiens, [pacem inter eos et
con]cordiam renovavit. Reg[ine quoque] nichilominus erga eumdem
comitem animum mitigavit, quam plurimum quidem offenderat,
multis in Apulia perperam ac temere contra mandatum
curie perpetratis. Promisit autem se deinceps consilium in omnibus
habiturum cancellarii, nec ulterius regine voluntatem in aliquo

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio