Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 77


nec enim ibi proditione vel oppidanorum discordia quicquam
accidit, et militum eis virtus ac copia suppetebat ducesque
bellicarum rerum expertissimi, quibus et ad audendum animus et
ad providendum discretio non deesset. Hoc utique constat quod
misere turpiterque captum oppidum, milites depredati, comitissam
et matrem eius, ipsiusque rei principes Alferium et Thomam,
eiusdem comitisse iunioris avunculos, ad regem cum aliis plerisque
militibus perduxerunt. Quorum Alferius ibidem iussu regis
est supplicio destinatus; Thomas vero Messane suspensus; reliqui
milites, partim abscissione manuum, partim oculorum amissione
mulctati. Porro comitissa cum matre sua Messanam, inde
Panormum traducta est carceri mancipanda. Quod ubi nunciatum
est comiti Lorotelli, Tabernam preter spem et opinionem
omnium subito captam atque deletam, licet equitum peditumque
numero longe regis anteiret exercitum, metuens Longobardorum
fidem ancipitem, quam non sine magno periculo dampnoque sepe
probaverat, maluit cedere, quam belli fortunam cum infidis militibus
experiri, Tarentumque reversus, aliquot ibi milites ad
urbis presidium dereliquit; inde quedam oppida, veluti cohortandi
roborandique causa pervadens, cepit paulatim in Aprutiorum
terram iter deflectere. Eisdem diebus gaytus Iohar eunuchus,
magister camerarius palatii, cum in exercitu multas a rege preter
meritum, ut aiebat, iniurias pertulisset ac verbera, cum sigillis
regiis ad comitem Lorotelli transfugiens, in itinere captus est et
ad regem perductus; quem rex impositum lintri, deduci iussit
in pelagus ibique submergi. Inde Tarentum perveniens, cum urbem
facile recepisset, quosdam milites Roberti comitis, quos ei
cives reddiderant, extra civitatem suspendit; totamque dehinc

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio