Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 58


BENEDICTUS: Volo ut hoc michi apertius edisseras.
IOACHIM: Nichil est ita Deo odibile quomodo ingratitudo; et quia plerumque
qui maiores sunt non agnoscunt gratiam creatoris, tollitur ab eis gratia, ne
credentes salvi fiant, datur autem minoribus, id est humilibus, qui quicquid boni
faciunt attribuunt creatori.

BENEDICTUS: Licet hec ipsa ratione probabilia iudicentur, vellem tamen
apertius ostendi michi auctoritatibus scripturarum quod potius Deus minores
eligat quam maiores.
IOACHIM: Duos filios habuit primus homo, set primus reprobus, secundus
electus fuit; duos filios habuit Abraham, set primus reprobus, secundus electus
fuit; duos filios habuit Ysaac, set primus reprobus, secundus electus fuit
. Duos
uncxit in reges Samuel propheta, set primus reprobus, secundus electus fuit. Hec
autem omnia in exemplum contingebant eis, eorum scilicet que supra scripta
sunt, videlicet quod Deus infima mundi eligat et elata confundat . Denique, ut
taceamus duos homines quorum est obscurior causa, veniendum est ad duos
populos, Iudaicum videlicet et gentilem, quorum primum reprobatum novimus
a Deo in adventu filii sui, secundum electum. Qua in re pensandum est neminem
dampnari a Deo sine equitate iudicii, qui eo ipso iudex dictus est, quo hunc
humiliat et hunc exaltat
, quo deponit potentes de sede et exaltat humiles ;
deponit autem potentes non omnes aut, quod absit, indifferenter bonos et malos,
cum scriptum sit: Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens ; set deponit
illos cum eriguntur in superbiam, exaltat vero humiles cum in toto corde suo
convertuntur ad Deum. Certe enim Iacob, qui typum gessit populi gentilis, dilexit
Dominus ipso teste, odivit autem Esau qui designat Iudaicum. Set nunquid non
secundum quod Ysaac dilexit Esau a principio, ita Deus omnipotens ostendit se
multis argumentis diligere populum Iudeorum, odire vero gentilem, quem expulerat
ut hidolatram a facie sua?
An forte dicturus es michi simulatum fore, quod absit, amorem quo diligebat
eo tempore Dominus Israel et nichilominus odium quo populum odiebat gentilem,
cum ille esset in cultura unius Dei, iste in cultura hidolorum suorum? Neque
enim est causa comunis rationis unius hominis et unius populi: ut, sicut unus
homo si futurus est bonus etiam tunc diligitur a presciente Deo, cum malus esse
videtur – nimirum quia unus homo qui aliquando erat malus, totus is qui fuerat
malus incipit esse bonus – populus autem futurus bonus non eo modo; sed cuius
successio bona futura est, eius precedens pars perit in malitia sua, sicut e diverso

Torna all'inizio