Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 58


non assumant, quia non minus ardebunt qui cum multis
ardebunt.
4 Cum autem omnis etas pronior sit ad malum, ut filii preuaricationis
se gaudeant recepisse per gratiam quod non potuerunt assequi
per naturam, de uiciis que infestant recipiant magisterium et
doctrinam, ut eis cognitis sicut hostes purgentur cum suis ducibus
et satellitibus uniuersis.
5 Superbia quippe regina est omnium uitiorum mater et origo
peccati et radix cunctorum malorum, scriptura testante qua dicitur
initium omnis peccati superbia. 6 Hec de altis polorum abiecta,
cum redire unde cecidit nunquam possit, conatur uiam claudere
ascendenti. 7 Sane cum hec suo morbo cor hominis plenarie ceperit,
mox illud vii principalibus uitiis, scilicet: inani gloria, inuidia,
ira, tristitia, auaritia, uentris ingluuie et luxuria, quasi quibusdam
suis ducibus nititur deuastare. 8 Set contra hec nos Dominus
oculo pietatis aspiciens, ad spirituale liberationis prelium septiformis
gratie spiritu plenus uenit.

Torna all'inizio