| seniori castaldei. de hac autem suprascripte pecie de terris,
 qualiter superius, de fine in fine, indicate et mensurate sunt, cum
 omnia inferiora ac superiora sua, una cum arboribus et vie sue
 in singule pecie intrandi et exiendi, et cum omnia ibidem introhabentibus
 subter vel super integra terciam partem, que est de
 tribus sorti unam sortem, que est sortem mea integrum, ipsos in
 iam dicto monasterio Sancti Vincencii, pro mea anima, offerui ad
 possessionem ipsius monasterii, et de eius abbatibus, atque rectoribus
 ad semper abendum. iterum offerui in ipso iam dicto
 monasterio inclita ipsa sorte mea, que est tercia parte de omnibus
 aliis rebus et substanciis suprascripti Gisolfi genitori meo, ubicumque
 exinde inventus dederint sive in plano seu de monte illo,
 qui dicitur de Romani, qui est supra Cintinaru, insimul aquis, et
 paludis, et de molino illo, que ibidem edificatum esse videtur, in
 eodem Saone, qui vadit sub eodem loco Fargnitu, et de limate,
 et formali, et alveum, et cursus ipsius aque, et de sedimen, et
 de alia pertinencia ipsius molini, et omnem partem et pertinenciam
 meam de ipsa iam dicta ecclesia Sancti Petri, que ibidem
 in eodem loco constructa est, et de suis pertinenciis integrum ipsos,
 qualiter superius legitur, et qualiter ipsos mihi pertinet, sive per
 supradictum genitorem meum, sive per qualiscumque meis racionibus,
 aut per genitricem meam ubicumque exinde inventus dederint
 de hereditatem supradicto genitori meo, et de inclite prese et case,
 que sunt intus ea[m]dem civitatem in loco Piru istu, qui fuit supradicto
 genitori meo, et omnem partem et pertinenciam meam de
 omnibus scripcionibus et moniminas illas, que continunt ipsis iam
 dictis omnibus territoriis ipsis, et sunt prese, et case et de iam
 dicta ecclesia Sancti Petri, et de ipsu molinu, et de omnibus earum
 pertinenciis, que fuerunt et pertinuerunt suprascripti genitori meo,
 | 
 |