| oblationibus ad eius impetranda suffragia. Tunc quasi pro custodia omnes servi et
 mercennarii predicti Cucii altare circumdabant, nec cessabant furare et rapere, quęque
 poterant. Similique modo servi vel mercennarii aliorum custodum in altera ecclesia
 faciebant. Demum cupiditas insatiabilis, quę nec in quoquam expleri valet, talia facere
 pene totum populum circa ecclesiam stantem commovit. In tantum quippe talis malitia
 rapine crevit, ut multoties illis trahentibus aliquid cum intentione, altare totum discoperiretur.
 Sic consuetudo mala aucta est adeo, ut rustici et feminę, ob devotionem ibi venientes
 depredabantur, et volentes se adiuvare cedebantur et, quod nequius est, vulnerabantur,
 et sanguis ante altare effundebatur. Ministri vero ecclesię, circa altare opponebant artificium
 lignorum cum firmis trabibus, sed semper a raptoribus fuerat exterminatum. Eu, eu, quanta
 mala non solum ante altare, sed per totam ęcclesiam et per totum mercatum fuerant
 tunc temporis perpetrata ! Insuper etiam rustici, qui in suis saccis frumentum cuiuslibet
 generis deferebant, si non poterant auferri, saccos eorum cultellis scindebant, sicut et
 adhuc nostris oculis cernimus. Unde etiam et bella sepius orta sunt. Episcopi, qui
 tunc erant, venientes in ęcclesiam, si quos poterant invenire raptores, flagellis cedebant,
 illisque recedentibus, peiora fiebant. Nec hoc solum autem, sed qui videbatur adiuvare,
 ut melius rapere posset ac furare, pro sacco retinendo ad oblationem annualiter tortam
 cum gallinis et tres vel quattuor solidos, sicut adquisitum sibi videbatur, deferebat suo
 domino custodi. Cętera altaria, que erant infra ęcclesiam, supradictus Cucius quędam
 vendidit et quędam donavit laicis. Altare scilicet Sancti lohannis Baptistę dedit Brigulo
 Aquaticio et lldibrando, filio Petri; Sancti Petri altare dedit filiis Bricki. Altare Sancte
 Lucię dedit Gizoni Teuzi et letanias de Gropina. Canonici autem videntes predicta
 mala; et quia pars eorum quarta ad nichilum devenerat, consilio cum Cucio facto, dederunt
 sibi unum mansum et quendam modiorem de terra iuxta civitatem pro una qu[arta pa]rte. Aliam
 etenim quartam antiquitus habebant ab episcopo Helperto concessam. Convento cum canonicis
 facto, spontaneę irs manu episcopi Immonis ipsam tantum quartam partem refutavit. Idem episcopus
 Immo acceptis XX libris denariorum Lucensium a canonicis, facto privilegio,
 concessit eam ipsis.
 8. Hucusque, que in scriptis invenimus, et quę; ab idoneis testibus didicimus, et
 que ex parte vidimus, brevi stilo tradidimus. Nunc mala, que ęcclesia inde cottidie patiebatur,
 scribenda curabimus. Mos erat ut quandocumque letanię veniebant ad Sanctum
 Donatum causa orationis, audiebant missam ad altare Sancti Stephani, et omnes candelas
 accensas Cucius habere solitus erat. De ipsis candelis regebat ęcclesiam per omnes matutinas
 horas a festivitate sancti Donati usque ad festivitatem sancti Stephani. Mensura
 cotidianę candele erat a cubito usque ad policis summitatem, et accendebatur matutino
 | 
 |