Alphanus Archiep. Salernitanus: Vita et passio sanctae Christinae virginis et martyris

Col. 1279


[1279A] circumstantium maximam infidelium partem. Praefectus
illico, ingenti terrore attonitus, dimisit conventum,
et carceralibus illam custodiis mancipari
praecepit. Ingressa autem B. Christina obscurissimum
carceris locum, angelus ei Domini quasi sol
meridianus apparuit, et dixit ad eam: «Misit me
Dominus Jesus Christus, pro cujus amore gravia
passa es, ut membris tuis conferam sanitatem.» Et
cum haec diceret, ita solidata sunt omnia vulnera
ejus, ut nullum in eis signum incisionis remaneret.
Nocte autem subsequente Urbanus optimum factu
credens iterum illius animum dulci colloquio et
blanditiis ad deorum culturam revocare, fecit eam
suis obtutibus praesentare; cumque ab ea nullum
penitus potuisset extorquere responsum, immensis
[1279B] eam alligatam ponderibus pelagi fluctibus destinavit;
sed cum eam in medio mari nautae praecipitem darent,
angelicis adjuvata suffragiis, alacris ad littus delata
est. Urbanus interea arreptus a daemonio
exspiravit.
Post non multum vero temporis, cum iniquissimus
Idion Urbani loco praefectus eligeretur, B. Christina
a persecutoribus coarctatur, et Solis simulacro sacrificare
compellitur. Quibus cum consentire nollet,
perditissimo judici praesentatur, ad quam saeviens
praefectus dixit: «Tu ne es Christina quae omnipotentes
deos nostros saepius philosophando deludis?»
B. Christina respondit: «Justum est nec in nullo
obviat rationi ut quae merito contemnenda sunt deludantur,
et quae vana sunt pro nullis penitus habeantur.
[1279C] Vos vero non deos, sed daemones, non coelicolas,
sed homines impuros et flagitiorum immanitate
in inferno damnatos in mettallicis simulacris adoratis.»
Praefectus his verbis commotus extemplo
jussit eam fustibus caedi, ac deinde vas aeneum ad
instar cunae figuratum sub magna celeritate afferri,
quod milites, ex praefecti imperio, oleo, pice, resina
et sulfure replevere, et ad ignem, ut calefacta liquescerent,
posuere, cunique ex nimio calore commista
fervescerent, praefectus dixit: «Unum tibi
e duobus, o puella, elige, aut deo colitura incende,
aut corpus tuum tam delectabili rore perfunde.»
B. Christina signum sibi gloriosissimae crucis impressit,
et se in ollam ferventem citissimo cursu
projecit. Mox cuna disrumpitur, et quidquid in ea
[1279D] fuerat foras per scissuras deducitur, beata quidem
Christina incolumis perseverans erigitur. Praefectus
illico indignatus fecit eam nudam torqueri, et raso
capite ad templum Solis perduci.
Erat autem in medio templi tribunal argenteis parietibus
in sublime erectum, cujus fastigia ebore
nitidissimo tegebantur, in quo aurea solis imago
micantibus e caesarie radiis coruscabat, quae quasi
stellarum repetendo zodiacum cursu citissimo ferebatur.
Signa quippe sex a dextris, totidemque a sinistris
occidere et exsurgere alternatim bina quaeque
sibi ex adverso obsistentia videbantur: ibi horae, ibi
dies, ibi menses, ibi annus suis spatiis
circumibant;

Torna all'inizio