Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 25


et discipulatus Urbanus papa synodum Placentie celebsravit; atque de Frantia Mediolanum
redivit. In qua civitate cum ipse papa staret in pulpito sancte Tegle, immense multitudini
hominum utriusque sexus predicavit, et predicando de sua magna sapientia protulit, quod
minimus clericulus de ecclesia Dei est major quolibet rege mortali. Adidit etiam, quod clerici
et sacerdotes per peccuniam in ecclesias non sunt introducendi, sed per electionem hominum,
qui sunt ecclesiarum vicini. De quibus apostolicis dictis clericus iste Nazarius, in
ingenio acutissimus et Muricula cognominatus, pennas asumpsit, atque de solario suo ad
ecclesiam sancti Babile sanctique Romani, que antiquitus dicitur Conscilia Sanctorum, sine
regali et sacerdotali auctoritate volavit. Et habito favore vulgi illius vicinitatis, ibi habitavit
et novum habitaculum hedificavit expulsis inde sacerdotibus et clericis, consuetis servire ipsis
ecclesiis. Ad hujusmodi exemplum Albinus, homo de Magenta, et Johannes Aculeus de Vicomerchato,
et Mayfredus de Limidi, homines illiterati et intonsi, ac plures urbani et plebejani
non habentes sufficientiam, sequentes partium vulgi clamores et laudes, intraverunt
ecclesias; beneficia quarum susceperunt et inordinati possederunt, donec Arnulfus de porta
Horientali, tunc temporis senex Mediolanensis archiepiscopus, in Clavatensi monasterio fuit
sepultus. De cetero predictus Nazarius cum sue connexionis turba fere quodcumque voluit,
fecit in Mediolanensi ecclesia et in Saona civitate. In Mediolanensi namque sublimavit
Anselmum de Buis, hominem simplicem, in archiepiscopum; qui sublimatus Albinum, Johannem
Aculeum et ceteros de turba connexionis Nazarii sua auctoritate in ecclesiis confirmavit,
ipsumque Nazarium et Grosulanum ad omnes ecclesiasticos ordines promovit et sacerdotes
fecit. Nazarius vero ipse, presbiter factus, una cum presbitero Johane Aculeo, sicut supra
legitur, in Saona elegit Grosulanum in episcopum, et Anselmi, sui ordinatoris, vicarium et
sucessorem. Preterea legem, quam presbiter Liprandus fecit adversus Grosulanum, iste presbiter
Nazarius contempsit; domum quoque hujus presbiteri Liprandi expoliari cognovit.
Propter quam expoliationem Petrus Pazananus, homo de doctrina hujus presbiteri Nazarii,
occisus fuit. Grosulanum vero restitui in Romana sinodo ydem presbiter Nazarius cum gaudio
vidit, et ipsum restitutum suscepit, eique sicut catholico suo archiepiscopo per undecim annos
obedire cognitus fuit. Tandem ipsum Grosulanum, quod Yerosolimam peregrinantem, deposuit,
et Yordanum de sue connexionis, in archiepiscopum elegit. Unde contigit, quod ipse
presbiter Nazarius, exprobratus a suis vicinis, suam ecclesiam dimisit, et per auctoritatem
pravorum hominum et Yordani, quos juste tunc causabam et causo, res et ecclesiam meam
usurpavit; et usurpando invenit cilitium, quod magister et avunculus meus inlesum per
ignem transportavit, a trabe ecclesie Sancti Pauli deponeretur et ignominiose consumeretur.
Taceo multa, que ipse presbiter Nazarius egit ad mei dampnum meamque iniuriam et ignominiam;
dicoque, quod post acceptam dignitatem primiceriatus a Yordano, hujus primicerii
prudentia tantum valuit, quod furor armorum inter Grosulanistas et Yordanistas cessavit. Ad
ecclesiam Sancte Tegle, in qua fuit conversatio et finis precedentis Andree primicerii, ivit
et in ea habitavit meamque dimisit. Verumtamen tunc, cum meam dimisit, alteram, id est
Andream Sugaliolam, ipse una cum Yordano eidem mee ecclesie intrusit.

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio