| in manibus regis Nauli, qui propter Palamidis filii sui mortem
 capitali odio persequebatur Ulixem. Vlixis igitur sagacitas magna
 fuit, per quam a manibus regis Nauli de persona saluus euasit.
 Quo uero ingenio uel quo sagacitatis tenui argumento a captura
 gentis Aiacis et manibus regis Nauli Vlixes euaserit presens hystoria
 non declarat, nisi quod Ulixes ex predictis causis ad Ydumeneum
 regem pauper et inops accessit. Rex autem Ydumeneus de
 tanta Vlixis paupertate miratus nichilominus hylariter eum suscepit
 et casus suos et sue infelicitatis accidencia explorat ab ipso et petit
 ea sibi seriatim et particulariter enarrari. Quod Ulixes gratanter
 admittens, ut regis peticionem impleret, suorum casuum fata reuoluens
 in sui narracione sermonis ea per ordinem explicauit.
 De quibus sic dixit:  "Uerum est, domine rex, quod post capcionem
 Troie, cuius capcionis ego pars infallibiliter magna fui, cum
 nauibus meis multis onustis diuiciis de opibus Troyanorum in multa
 auri et argenti copia et multorum meorum michi famulantium comitiua
 pelago me commisi, et me per plures dies prospere nauigante,
 in quendam portum, qui Mirna communiter nuncupatur, primo
 saluus applicui, ubi cum meis pro terre recreacione descendi et ibi
 tutus per dies aliquos moram traxi, cum ibi nullus michi et meis
 molestiam intulisset. Deinde a predicto portu discessi, et aura
 michi blandiente secunda, in portum qui dicitur Calastofagos salue
 perueni, vbi similiter cum meis per dies aliquos sum moratus.
 Cunque fallaces uenti michi tempus prosperum suaderent, a predicto
 portu discessi et fere per tres dies proxime subsequentes
 feliciter nauigaui. Tunc subito uentorum tempestas inualuit et aer
 de sereno factus est repente obscurus incerta nauigacione nunc huc
 nunc illuc me sub nimia tempestatis clade uexauit. Demum tempestas
 ipsa me compulit in Siciliam diuertere nimis inuitum, ubi
 uexaciones sum passus plurimas et labores. Erant enim in Sicilia
 duo reges fratres, quorum vnus uocabatur Strigona et alius Ciclopa.
 Hii autem duo reges irruerunt in me et meos. Uidentes
 naues meas diuiciis tantis plenas exposuerunt per uiolenciam eas
 | 
 |