Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 4


quibusdam fictionibus transsumpserunt, ut non uera que scripserunt
uiderentur audientibus perscripsisse sed pocius fabulosa. Inter
quos suis diebus maxime auctoritatis Homerus apud Grecos eius
ystorie puram et simplicem ueritatem in uersuta uestigia uariauit,
fingens multa que non fuerunt aliter transformando.
Introduxit enim deos quos coluit antiqua gentilitas impugnasse
Troyanos et cum eis fuisse uelut uiuentes homines debellatos. Cuius
errorem postmodum poete curiosius insecuti, ut darent intelligi non
solum Homerum fuisse uitiorum auctorem, multa deludia in libris
eorum scribere presumpserunt. Vnde Ouidius Sulmonensis prodigo
stilo in multis libris suis utrumque contexuit. Addidit enim multa
commenta commentis, intermixtim etiam ueritatem non obmittens.
Virgilius etiam in opere suo Eneydos, si pro maiori parte
gesta Troum, cum de eis tetigit, sub ueritatis luce narrauit, ab
Homeri tamen fictionibus noluit in aliquibus abstinere. Sed ut
fidelium ipsius ystorie uera scribentium scripta apud occidentales
omni tempore futuro uigeant successiue, in vtilitatem eorum precipue
qui gramaticam legunt, ut separare sciant uerum a falso de
hiis que de dicta ystoria in libris gramaticalibus sunt descripta, ea
que per Dytem Grecum et Frigium Daretem, qui tempore Troyani
belli continue in eorum exercitibus fuere presentes et horum que
uiderunt fuerunt fidelissimi relatores, in presentem libellum per me
iudicem Guidonem de Columpna de Messana transsumpta legentur,
prout in duobus libris eorum inscriptum quasi una uocis consonantia
inuentum est in Athenis. Quamquam autem hos libellos
quidam Romanus, Cornelius nomine, Salustii magni nepos, in Latinam
lingua transferre curauerit, tamen, dum laboraret nimium esse
breuis, particularia ystorie ipsius que magis possunt allicere animos
auditorum pro nimia breuitate indecenter obmisit. In hac igitur
serie libelli totum inuenietur inscriptum quod de tota ystoria uniuersaliter
et particulariter gestum fuit:que fuit origo inimicitiarum et
scandali que aduersus Frigios Greciam concitauit (vt appelatione
Grecie non Magna Grecia, Ytalia uidelicet, ut uolerunt nonnulli,
debeat comprehendi, dicentes aduersus Troyanos et Magnam Greciam,

Torna all'inizio