| Eodem mense Egidius Uerracclus domini pape subdiaconus et capellanus pro facto
 Gaiete a papa ad Imperatorem nuntius in Apuliam uadit.
 Mense Nouembris de communitatibus Lombardie pro compositione cum Imperatore
 facienda legati apud Anagniam ueniunt ad dominum papam.
 Mense Decembris pro facto Lombardorum, Henricus de Morra Magister iustitiarius ab
 Imperatore ad papam nuntius mittitur, cum quo uadunt magister Petrus de Vinea, magister
 Petrus de Sancto Germano, et magister Benedictus de Sernia, ut cum Magistro iustitiario
 coram papa pro parte Imperatoris ius ipsius ostenderent.
 M o CC o XXXIII o . Mense Ianuarii Henricus de Morra Magister iustitiarius a papa ad
 Imperatorem in Apuliam redit, quem subsecuti sunt Landus Messanensis archiepiscopus cum
 Regino episcopo nuntii ad Imperatorem a papa directi. Imperator omnibus generaliter
 prelatis, comitibus, baronibus, militibus tam feudatis quam non feudatis mandat, ut ad se
 cum toto seruitio quod facere tenentur aput Policorum, in futuris kalendis Februarii accedere
 sint parati. Tunc iussu Imperatoris Lucerium ciuitas Sarracenorum firmatur. Troie
 menia diruuntur.
 Imperator mense Februarii se de Apulia in Calabriam confert.
 Magister Iohannes de Sancto Germano, Guillelmo eiusdem ecclesie archipresbytero
 sponte cedente, in archipresbyterum Sancti Germani assumitur.
 Castella in Trano, Baro, Neapoly et Brundusio iussu Imperatoris firmantur.
 Mense Martii senator cum nonnullis de maioribus Urbis ad papam aput Anagniam
 uadit, quorum inductus precibus, cum quibusdam ex cardinalibus ad Urbem redit, ubi cum
 honore maximo Romanorum receptus est, et pars reliqua cardinalium aput Anagniam
 remansit.
 Magister Thomas Cardinalis de mandato pape cum .... aput Uiterbium uadit pro
 compositione inter Romanos et Uiterbienses facienda.
 Mense Aprilis die Lune XXV o  mensis eiusdem circa meridiem in festo scilicet beati Marci
 euangeliste, aeris serenitate mutata, que multa erat, tanta subito tempestas inhorruit et inundacio
 | 
 |