quam agnovit, famae pristinae de Imperiali clementia,  
restitutionis beneficium in integrum  
consequatur. Incipiunt Capitula constitutionis  
contra Patarenos, Speronistas, Leonistas,  
Arrianistas, Circumcisos, Passiginos,  
Ioseppinos, Carracentes, Albanenses, Franciscos,  
Bannaroles, Comistas, Valdenses,  
Burgaros, Commimellos, Barrinos,  
et Ortolevos, et cum illis de Aqua  
nigra, et omnes haereticos utriusque sexus,  
quocunque nomine censeantur, perpetua damnamus  
infamia, diffidamus atque bannimus:  
censentes, ut bona talium confiscentur, nec ad  
eos ulterius revertantur: ita, quod filii ad eorum  
successiones pervenire non possint, cum  
longe sit gravius aeternam quam temporalem  
offendere maiestatem. Qui autem inventi fuerint  
sola suspicione notabiles, nisi ad mandatum  
Ecclesiae, iuxta considerationem suspicionis,  
qualitatem personae, propriam innocentiam,  
propria purgatione monstrarint, tanquam  
infames, et banniti ab omnibus habeantur:  
ita, quod sic banniti per annum permanserint,  
extunc eos sicut haereticos condemnamus.  
Statuimus etiam hoc edicto, in perpetuum  
valituro, ut potestates et consules, seu  
rectores, quibuscunque fungantur officiis, quod  
pro defensione fidei praestent publice iuramentum,  
quod de terris sui iurisdictioni, subiectis, 
  |  
  |