: Assise regum regni Sicilie

Pag 94


32. De iniuriis privatorum
Cuicumque de popularibus ex consulto tamen et deliberatione barba
fuerit depilata, reus soldorum aureorum VI regalium pena condempnetur;
si vero in rixa factum fuerit, sine deliberatione, solidorum III.
Vel iumenti cauda decerpitur.
33. De fugacibus
Si quis temerario ausu presumpserit bona in quiete et tranquillitate
regni habita, cum pro ipso laborare expedit, labores fugiendo obmittere,
omnia bona sua dominus eius habeat, et illius persona curie assignetur.
34. De seditionariis
Si quis in exercitu seditiones, iurgia seu aliud fecerit, uti exercitus
noster turbetur, persona eius cum omnibus suis bonis mercedi curie
subiacebit.
Si quis ficte vel fraudulenter ad magnum exercitum non venerit, seu,
postquam venerit, ab exercitu sine licentia curie recesserit, capitalem subibit sententiam, vel in manibus curie tradetur, ut ipse et eius heredes
culusti fiant.
35. De mordisonibus
Comperit nostra serenitas infra regni nobis a deo concessi fines quorundam immanitate clandestina incendia, tam in urbanis quam rusticis prediis,
perpetrari, arbores quoque et vites furtim cedere. Proinde hac edictali
pragmatica sanctione in perpetuum valitura deo propitio sancimus, ut si
quis amodo de hujusmodi reatu fuerit appellatus, si suspectione careat et
eius conversatio per bonorum testimonia illibata consistat, pro tenore veterum
legum, aut cuiuscumque loci consuetudine se expurget. Si vero
tanti reatus non levis suspitio de eo fuerit, vel preterite vite sue probrosus
cursus extiterit, opinionemque eius apud bonos et graves dehonestaverit,
de calumpnia prius actore iurante, non ut actenus set ceteris super hoc
legibus sopitis et moribus, igniti ferri subeat iudicium. Predicti denique
criminis confessus aut convictus, dampno prius lese partis de eius facultatibus
resarcito, vite sue periculum, vel membrorum suorum privatione pro
beneplacito maiestatis nostre incurret.

Torna all'inizio