Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 156b1


dicitur qualitas sicut in gramatica significare
proprie vel communiter. De qualitate
primo modo non fit sermo in gramatica,
et verum est quod hoc modo omnis
pars habet qualitatem in suo modo significandi
essentiali generali, qui6 modus significandi
essentialis generalis est ipsa
qualitas informans partem esse partem.
Et de < de >nominatis [se] a tali qualitate
non queritur, quando queritur utrum
pronomen significet substantiam cum
qualitate, immo queritur de illa qualitate
que est modus significandi proprie vel
communiter. Et dictum est quod non,
quia visum est quod <*** . Et sic ad > argumenta.
Ista sufficiant de modis significandi
essentialibus generalibus partium
declinabilium.

Torna all'inizio