virginis corpus a loco in quo quiescebat gloriosa celebritate transferens,
in ecclesia Sancti Pauli apostoli decentissime conderet, Dei nutu
contigit beatum Symeonem eidem translationi interesse. Qua in celebritate
Christi servus a praefato reverendo episcopo honorifice susceptus, dum intra
missarum solemnia iuxta altare eiusdem beati Pauli apostoli orationi
incumberet, ad huiusmodi festum quaedam mulier nobilibus orta natalibus
de pago qui Monticulus dicitur, quam paralisis totam laeserat, propinquorum
ulnis sublata atque ibi iuxta altare, ubi vir Dei orabat, posita fuerat.
Quae lacrimis profusa sanctae virginis Feliculae implorabat auxilium,
dehinc beati viri provoluta pedibus, colliso corpori deposcebat remedia.
Intuitus autem illam vir Dei dixit: « Surge, filia, signa te sanctae crucis
Signaculo ». Cui illa respondit: « Signare me, domine pater, penitus nequeo,
quia peccatis meis exigentibus totius corporis viribus careo ». Nec
mora, illico Christi servus appropinquans, accepta eius manu dextera, erexit
eam et dixit: « Surge, filia, et esto incolumis; confirma te signaculo
crucis, quia Christus Dominus per Sanctae Virginis Feliculae merita te sanavit ».
Quae continuo sana surrexit ac si nullam prius in corpore laesionem
tulisset. Currere autem viri et feminae undique coeperunt, manus eius ac
pedes certatim osculantes, magnis etiam precibus, ut apud illos aliquamdiu
maneret adprecantes. Alii in domos suas rapere, plurimi dona vel
quaeque iuxta facultatem munuscula sibi offerre conabuntur. Quae omnia
Christi miles, ubi acceperat, pauperibus et indigentibus tribuebat nihilque
sibi ad suae utilitatis usum in proprium reservabat.
|
|