| ejusdem Ecclesiae commisit tutelam ad cujus
 honorificentjam suo studio, eam constat extructam .
 Ludovicus igitur perfectis omnibus,
 quae ad regimen praelati Monasterii, et ad de¬cus
 totius Imperii pertinere videbantur, regresus
 est ad propria, ibique religiose et pie
 vivens, et religiosius et magis pie moriens
 animam Deo reddidit, Regnumque et Imperium
 suis haeredibus dereliquit. Cujus mortis
 indicio, sicut in quibusdam Chronicis reperitur,
 stella sicut facula ardere visa est post Septentrionem
 septimo die mensis Junii. Et tunc
 idem divae memoriae Imperator Ludovicus diem
 claudens extremum defunctus est XIII. die mensis
 Augusti. Romanus autem Abbas, quem
 ab eo ordinatum fuiste memoravimus supra,
 audito obitu ejus, tanto ardore memorjam ejus
 fecit, tot lachrymas pro eo fudit, tot pauperes
 et nudos vestivit et pavit; ac si eum ab inferis
 suis beneficiis crederet se posse revocare.
 Et non solum in illis diebus, quibus auditus
 fuit obitus ejus, verum etjam usque in sempiternum,
 memoria Ludovici Sanctissimi Regis,
 et victoriosissimi Imperatoris in Monasterio Piscariensi
 non derelinquetur, dum lapis erit ibi
 super lapidem, et aliquis in eo vivens invenietur.
 Romanus vero prudentissimus Abbas
 post obitum Ludovici Imperiali tenore Monasterium
 rexit, augmentavit bonis omnibus et
 religione cumulavit, et peractis in regimine
 decem et octo annis felix migravit ad Dominum.
 Verum quia superius de dedicatione Ecclesiae
 aliquantulum breviter locuti sumus, huic
 placet inserere lectioni de consecratione altarium,
 et positione inibi Sanctarum Reliquiarum:
 ut noscant posteri continuam celebrare
 memorjam illorum, quorum sciunt semper sibi
 inesse praesentjam. Dedicata igitur Ecclesia,
 | 
 |