Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 129


sacramentis astrictum, magnas conspiratoribus vires addiderat.
Nec enim contentus militibus suis, quibus ipse stipendia dabat,
maximam partem militum regis et universos curie sagittarios
[ita sibi do]nis ac beneficiis multis illexerat ut eius in omnibus
voluntatem et imperia sequerentur. At cancellarius, adversus
eorum insidias sese premuniens, statuit non iam omnes, ut consueverat,
indifferenter admictere, sed certas horas constituit,
quibus ad eum omnibus pateret accessus, militesque suos eisdem
horis paratos adesse precepit. Sed et quinquaginta viros eligens
qui post primam ianuam in vestibulo domus cum armis parati
semper assisterent, numerum quoque militum studuit adaugere,
plerosque etiam milites transmontanos, qui de Francia nuper venerant
Ierosolimam transituri, secum detinuit, inter quos erat
Iohannes de Lavardino, cuius acta cancellario non parum attulerunt
incommodi, quemadmodum sequentia manifestius declarabunt.
/*
LI. De profectu regis Messanam.
Post aliquantum vero temporis cancellarius cupiens patefactis
hostium consiliis ad vindictam accingi, reique statum prius
diligenter considerans, animadvertit nondum tantas sibi vires suppetere
ut auderet sollempni iudicio coniurationis principes accusare,
ne latentes et occultas insidias in apertam seditionem converteret.
Sed nec oportere rem dissimulando diutius occultari,
ne cum amplius virium collegissent, difficile posset eorum machinationibus
obviari. Ad aliud ergo traductus consilium, regi regineque
persuasit ut Messanam proficiscentes, instantem hyemem

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio