Matthaeus de libris: Summa dictaminis

314


306. Quod amico mandetur. Cum ancilla pigritie censeatur oblivio.
Responsiva. Te velud intimum diligo.
307. Petit amicus ab amico aliquam rem. Cum quantumlibet fervens fuerit.
Responsiva quod mittet. Petitionem tuam a te primo porrectam.
Responsiva quod non potest mittere quoniam alius petiit et habet. Licet verborum
pupilla sed dilectionis adulta.
Responsiva quod non potest dare quia fecit eam operari. Voluntati vellem potentiam posse.
308. Potestas Bononiensis ad ducem vel baronem vel potestatem quod restituat
pannos quos sequestrari fecit mercatorum suorum. Temporibus nostris
repertum esse recolimus.
Responsiva. Licet ad plura posita sed potius exposita.
309. Iterata deprecatoria. Ut celerius assequatur deprecatio rememorata.
Responsiva. Quod nequivere consequi prima.
310. Generalis deprecatoria. Si dilectionis antique constantiam.
Volentes quod dilectionis nostre cithera.
311. Ad amicum quod aliquid solatii causa scribat. Utinam non prorupissem nimis
audax.
Responsiva. Intervenit causa si suspensum fuit.
312. Deprecatoria pro dilecto. Si virentis vitis ad loca remota palmes.
Responsiva. Nostram curiam P. dilectus vester advenit.
313. Tacita petitio et recordatio. Penna silet nec petitionis exercet officium.
Responsiva. Exercuit renovate petitionis officium.
314. Invectiva contra quendam qui dilecto non significat statum suum. Que dictis
aut operibus in offenso reperiatur offensa, notus notet offensor, ne moratus
in sui memoratione causam more causetur, postmodum
ab omnis opinionis onere liberandus; etsi scribens gratus impers
offense nullum ingratitudinis vitium redolet. Quid dolenti mora ministret, minister artis artemone directo ministerii veri non vereatur advertere, scribentisque spiritum in admirationis exilio peregrinum reducat
ad portum desiderate quietis.
Responsiva. Te si mora non declinat.
315. Falleret in occulis meis litterarum vestrarum.
Responsiva. In vestitu deaurato circumamicta.
316. Archidiaconus Bononiensis ad quendam magistrum quod veniat lecturus Bononiam. Ridet in auribus nostris acceptabilis fame vestre preconium,
cum in vobis experte scientie spiritum divina maiestas infuderit et ad
largiendas gratas doctrine divitias vos in gentibus fecerit copiosum. Igitur
cum scientiam vestram Bononiensi studio tam necessariam quam utilem
esse sciatis, nos ad quos spectat previsionis huius attentio vos
quanto possumus deprecamur affectu quatenus ad nostrum studium sine
contradictionis obstaculo vos transferre curetis, et sic presentium series
occulos vestre susceptionis accipiat, quod amor patrie preces nostras locupletet exauditionis eventu, quodque vestris honoribus effectualiter intendere
teneamur.
Responsiva quod veniet. Ut votis vestris et aliorum gratus ingererer, michi
vellem prosperam arridere fortunam. Sed cum gratiarum omnium dispensator non eque viventibus fata dispenset, hunc scientie dono letificans,
illum circumdans inscitie tenebris, hunc locupletans uberose

Torna all'inizio