: Annales Ceccanenses

Pag 277


Postmodum autem 39. anno imperii eiusdem facta est descriptio universi orbis per edictum Caesaris sub praeside
Syriae Cirino. Hoc anno in Syria facta est descriptio a praeside Cirino, quae vel sic dicitur era solvendo aere, vel ab
hoc quod est ibi scriptum:
Exiit edictum, dicta est indictio prima,
In cuius quarto rerum Davidica virgo
Parturiit solem Syon inducens Salamonem. .
Ungitur in regem, pacis praefert sibi leqem.
Sicque tenens apicem diiudicat hic meretricem.

Anno Domini primo indictione 4. anno 42. imperii Octaviani Augusti natus est IESUS CHRISTUS filius Dei in
Betleem Iudae ex Maria virgine. Post nativitatem domini nostri IESU CHRISTI Octavianus Augustus imperavit annis 14.
12. indict. 15. Hoc anno remansit puer Iesus in Hierusalem, quando invenerunt eum parentes eius in templo in
medio doctorum audientem illos, et interrogantem.
15. ind. 3. Tiberius imperavit annis 18 usque ad annum, quo passus est dominus noster Iesus Christus.
30. indict. 3. Hoc anno baptizatus est dominus noster Iesus Christus a Iohanne.
33. indictione 6. Hoc anno passus est dominus noster Iesus Christus. Post passionem Domini Tiberius imperator
imperavit annis 5.
34. indictione 7. post passionem Domini beatus Petrus apostolus princeps apostolorum, filius Iohannis provinciae
Galileae, vico Bethsaida, frater Andreae, tenuit sacerdotalem cathedram annis 7 in Antiochia.
39. ind. 12. Gaius, qui et Caligula, annis 3, mens. 10, diebus 8.
42. ind. 15. Claudius imperavit annis 14, mens. 7, diebus 28.
44. ind. 2. deinde sanctus Petrus venit Romam, ibique 25 annis et mens. 7 et diebus 8 catedram sacerdotalem
tenuit.
56. ind. 14. Nero imperavit annis 13, mens. 7, diebus 28.
69. ind. 12. Linus ltalicus de regione Tusciae patre Aesculano sedit annis 11, mens. 3, diebus 11. Hic constituit
ex praecepto beati Petri apostoli, ut mulieres in ecclesiam velato capite introirent. Galba mensibus 6.
70. ind. 13. Vespasianus imperavit annis 9, mens. 11, diebus 12.
80. ind. 8. Cletus natione Romanus de regione Vicopatritii, patre Aemiliano, sedit annis 11, mense 1, diebus 11.
Titus annis 3.
83. ind. 11. Domitianus imperavit annis 13, mens.
91. ind. 4. Clemens natione Romanus de regione Caelio monte, ex patre Faustino, sedit annis 9, mens. 2, diebus
10. Hic dum multo, libros zelo fidei christianae religioni, ascriberet, martirio coronatur. Hic fecit septem regiones,
dividit notariis fidelibus ecclesiae, qui gesta martirum sollicite et curiose, unusquisque per regionem suam, diligenter perquireret.
96. ind. 9. Nerva anno 1 et mens. 3.
98 ind. 11. Traianus annis 19.
100. ind. 13. Anacletus natione Graecus de Athenis, ex patre Antioco sedit annis 9, mens. 2, diebus 10, et cessavit
episcopatus eius diebus 13. Hic memoriam beati Petri apostoli construxit et composuit.
109. ind. 7. Evaristus natus Graecus ex patre Iudaeo nomine Iuda de civitale Betleem, sedit annis 10. Hic titulos
in Urbe constituit, et divisit presbiteri,, et 7 diacones constituit, qui custodirent episcopum praedicantem propter
stilum veritatis.
118. ind. 1. Hadrianus imperavit annis 21.
120. ind. 3. Alexander natus Romanus ex patre Alexandro, de regione Caput Tauri, sedit annis 8, mens. 5, diebus
2, et cessavit diebus 35. Hic passionem Domini miscuit in praedicatione sacerdotum, quando missae celebrantur. Hic
constituit aquae sparsiones cum sale benedici in cubiculis hominum.
128. ind. 11. Sixtus natus Romae ex patre Pastore, regione Via lata, sedit annis 10, mens. 3, diebus 21, et cessavit
diebus 9. Hic conatituit, ut ministeria sacrata non tangantur nisi a ministris. Hic constituit, ut quicumque episcoporum
evocatus fuisset ad sedem apostolicam, et rediens ad parochiam suam, non susciperetur nisi cum litteris patriarchae
salutationis plebi, quod est formata.
139. ind. 7. Telesphorus natus Graecus ex anachoreta, sedit annis 11, mens. 3, diebus 22, et cessavit diebus 7.
Hic constituit, ut 7 ebdomas ante ieiunium celebrarentur, et 3 in natale Domini missae celebrarentur. Nam omni tempore
ante horae 3. cursum nullus praesumat celebrare, qua hora Dominus noster ascendit crucem, et ante sacrificium
ymnus dicetur angelicus, hoc est Gloria in excelsis Deo. Antoninus Pius cum filiis sui, imperavit annis 22, mens. 3.
150. ind. 3. Yginus natus Graecus de Athena, cuius genealogia non invenitur, sedit annis 4, mens. 3, diebus 6.
Hic clerum composuit et distribuit gradus.
154. ind. 7. Anicetus natione Sirus ex patre Ioanne de Vico Mirra, sedit annis 9, mens. 3, diebus 4. Hic constituit
ut clerus comam non nutriret secundum praeceptum apostolorum.
161. ind. 14. Marcus Antoninus Verus cum fratre Lucio imperavit annis 19.
163. ind. 1. Pius natus Ytalicus de civitate Aquileia, ex patre Rufino, sedit annis 11, mens. 3, diebus 21, et cessavit
diebus 14, sub cuius temporibus episcopus Ermem librum scripsit, in quo mandatum continet, quod ei praecepit
angelus Domini, cum venit ad eum in habitu pastoris, et praecepit ei, ut sanctum pascha die dominico celebraretur.
Hic constituit a Iudaeo haereticum venientem suscipi et baptizari, et constitutum fecit de ecclesia.
174. ind. 12. Soter natione Campania, ex patre Concordio de civitate Fondi, sedit annis 9 et mens. 3, diebus 21,
et cessavit diebus 22. Hic constituit ut nulla monacha pallea sacrata contingeret, nec incensum poneret in sanctam
ecclesiam.
180. ind. 3. Commodus post Antoninum imperavit annis 13.
183. ind. 6. Eleuterius natus Graecus ex patre Abundio de oppido Nicopoli, sedit annis 15, mens. 6, diebus 5, et
cessavit diebus 6. Hic accepit epistolas a Lucio rege Brittonio, ut christianus fieret per eius mandata, et hoc iterum
firmavit, ut nulla esca usualis a christianis repudiaretur, maxime fidelibus, quod Deus creavit, quae tamen rationalis et
humana est.
193. ind. 1. Helvius Pertinax, et Severus imperavit annis 19.
199. ind. 7. Victor natus Afer ex patre Felice, sedit annis 10, mens. 2, diebus 10, et cessavit diebus 12. Hic
constituit ut sanctum pascha die dominico celebraretur, sicut et Pius. Hic fecit frequentes clericos, et constituit, ut

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70
Torna all'inizio