Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 312


(carnium) et, effic[i]eris vilis et inconstans in suis oculis. Forsiean
seduxerunt te maligni viri et te conuicerunt suorum
inuidia, quia inuident sibi propter gloriam quam ei dedisti et
intendunt ex hoc ipsum perdere. Rex enim quando aliquod
ordinat super domum suam et non inquirit super eo si in
aliquo fuerit incusatus, penitebit et vltimo in suo corde tribulationem
patietur; debet autem inuestigare veritatem, nec
ea[m] suorum oculorum iudicio et aurium auditu relinquat,
quia magnum malum ex hoc sibi contingit. Quamplura enim
facta latitant, donec examinata fuerint diligenter. Quemadmodum
vnum quod examinatum est gustu, non autem
vsu. Quandoque enim est eius color clarus vt gemma, tamen
saporem habet pessimum, et sic habens crinem in oculo estimat
fore integrum pilum, aut sicut lucula vermis de
nocte lucens, videns eam estimat fore magnam, sed manu
apprehensa, parua et quasi nihil est et in ea nullum videt colorem.
Tu vero, fili, meditari debes in verbo vulpis tuo intellectu
atque sapientia dicens: Quomodo fecisset hoc, cum
non comedat, et quia ipsum super mea domo ordinaui,
ipso non aspirante, sed inuito, ipsum ad hoc promoui et ordinaui
super meis thesauris et cibis et potibus? Quomodo
igitur temptaret cor suum furari rem quam sibi propria
manu assignaui et ipsam mihi precepi reseruari, et illam in
sua domo reponeret, negans in vltimis ipsam nullatenus
accepisse? Propter hoc, fili, examina bene verbum suum et
exquire diligenter. Et scire debes quod a die mundi creationis
semper stulti inuident sapientibus, impij vero iustis, et nobilibus
ignobiles, et eos nituntur destruere, et considera a die
qua hunc tuum baiulum vidisti, sciuisti ipsum iustum et pium
carentem omni fraude. Et ego scio quod, si rex inuestigaret,

Torna all'inizio