Salimbene de Adam: Cronica

Pag 913


annis, in quibus, sicut ipse dixit, non fuit certificatus de venia,
nisi illa die qua ivit ad eum quidam sanctus pater qui eum
sepelivit.
Igitur in Quadragesima maiori non institerunt Regini operibus
pietatis nec fecerunt bona superius memorata, sed ambulaverunt
post vanitatem et vani facti sunt. Et cum Dominus prohibeat,
Deutero. XXII: Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur
veste feminea. Abominabilis enim apud Deum est qui facit hec,
ipsi totum fecerunt contrarium et ambulaverunt post adinventiones
suas. Acceperunt enim a dominabus mutuo vestes muliebres
plures eorum, quibus induti ceperunt ludere et per civitatem cum
hastiludio discurrebant. Et ut mulieres melius apparerent, cum
cerusa dealbabant larvas quas suis vultibus apponebant, non attendentes
penam que talibus est promissa. Dicit enim Scriptura, de
peccatoribus loquens: Omnes vultus redigentur in ollam. Et facies
eorum ut nigredo olle. Et Tren. IIII: Denigrata est super carbones
facies eorum, et non sunt cogniti in plateis. Ve miseris Christianis
qui nituntur convertere ecclesiasticum cultum in dissolutionem
et vaniloquium. Et, cum omnis Christi actio Christiani sit instructio,
potius volunt sequi diabolum quam Christum Dominum
imitari, cum Apostolus dicat, ad Ephe. V: Estote imitatores Dei
sicut filii karissimi et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit
nos et tradidit semet ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo
in odorem suavitatis. Certe Christus Deus noster docuit nos
Quadragesima ieiunare, sicut Scriptura tradit et sicut venerabiles
patres Romani pontifices ordinaverunt et alii ecclesiastici viri
exemplo Domini Salvatoris. Unde illud: Lex et prophete primitus
hoc pretulerunt, postmodum
Christus sacravit omnium
rex atque factor temporum.
Sed quidam miseri Christiani in civitatibus Lombardie nec ieiunant nec
de peccatis suis in maiori Quadragesima confitentur. Et quia tunc temporis
carnes in macello inveniri non possunt, ideo carnes gallinarum atque
caponum comedunt in occulto, et postea tota die super sextoria iacent
sub porticibus et plateis et ludunt ad açardum, aleas et taxillos, et ibi
blasfemant Deum et beatam Virginem, matrem eius. Et credunt isti
tales quod possint mutare tempora et leges, ut carnaliter vivant, dicentes

Torna all'inizio