Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 77


secum tamen prelium commiserunt. Dux igitur Conradus
imperatoris germanus et comes Otto, qui falzusgravus
dicitur, comes quoque Rubertus de Baxavilla aliique duces,
comites atque principes, qui ex illa parte Creme fuerant una
cum suis equitibus, hoc audientes et citissime armati foras
de castris exeuntes super eos robustissime prosiluerunt; et ex
ipsis quattuor capientes uni eorum caput ex toto absciderunt,
alteri vero utrosque pedes a corpore penitus proiecerunt,
tercio namque utraque brachia truncaverunt, quartum autem
multis plagis impositis interfecerunt. Omnibusque his in
campo mortuis relictis, ex aliis plerosque ceperunt; aliosque
omnes ita graviter ferunt, quod maxima copia eorum per
portam, quam exiverant, redire non valens intra fossatum
ipsius castri Creme, quamvis maxima intus foret aqua, se pro
nimio mortis timore proiecit. Qui quamvis ensium mortem
vitaverunt, tamen in ipsa aqua fere omnes periclitaverunt.
Alii vero Teutonici ad predictum manganum currentes ita
viriliter ipsum ab igne defenderunt, quod non nisi tres vel
quattuor crates, que ante ipsum manganum posite fuerant, ex
ipso mangano combuste fuerunt; cetera vero omnia ipsius

1



5




10




15




20
Torna all'inizio