Gregorius III papa: Epistolae

Pag 477


defendendam eclesiam Dei et peculiarem populum: quia iam persecucionem et oppraesionem
gentis Langobardorum sufferre non possumus. Omnia enim luminaria ad
ipsius principis apostolorum et quae a vestris parentibus vel a vobis offerta sunt
ipsi abstulerunt. Et quoniam ad te post Deum confugium fecimus, propterea nos ipsi
Langobardi in obprobrium habent et opprimunt. Unde et eclesia sancti Petri denudata
est et in nimiam dessolacionem redacta.
Tamen omnes nostros dolores subtilius in ore posuimus praesenti portitori, tuo
fideli, que in auribus tuae excellenciae suggerere debeat.
Tu autem, fili, habeas cum ipsi principe apostolorum hic et in futura vita coram
omnipotenti Deo nostro, sicut pro eius eclesia et nostra defensione disposueris et
decertaveris sub omni velocitate, ut cognoscant omnes gentes tuam fidem et puritatem
atque amorem, quae habes erga principem apostolorum beatum Petrum et nos eiusque
peculiarem populum zelando et defendendo; ex hoc enim tibi poteris memorialem et
aeternam atquirere vitam.
------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO SUBREGULO GREGORIUS
PAPA.
Nimia fluctuamur tribulacione, et lacrime die noctuque ab oculis nostris non deficiunt,
quando conspicimus, cotidie et undique eclesiam sanctam Dei a suis, in quibus
spes erat vindicandi, destitui filiis. Propterea coartati dolore in gemitu et luctu
consistimus, dum cernimus id, quod modicum remanserat praeterito anno pro subsidio
et alimento pauperum Christi seu luminariorum concinnatione in partibus Ravennacium,
nunc gladio et igni cuncta consumi a Liudprando et Hilprando regibus Langobardorum.
Sed in istis partibus Romanis, mittentes plura exercita, similia nobis fecerunt
et faciunt et omnes salas sancti Petri destruxerunt et peculia quae remanserant
abstulerunt.
Et nulla nobis, apud te, excellentissime fili, refugium facientibus, pervenit actenus
consolacio; sed ut conspicimus – dum indultum a vobis eisdem regibus est mocione
faciendi – quod eorum falsa suggestio plus quam nostra veritas apud vobis recepta
est. Et timemus, ne tibi respiciat ad peccatum, quando nunc, ubi resident ipsi reges,
ad exprobracionem nostram ita proferunt verba dicentes: “Adveniat Carolus, apud quem
refugium fecistis, et exercita Francorum et, si valent, adiuvent vos et eruant de manu

Torna all'inizio