Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 86


gracias agas ei, o cęsar, qui te custodivit tanquam oculi
pupillam
. Laborandum est, dum vivitur, quia homo ad laborem
natus
dicitur. Vita quidem nil dedit mortalibus sine
magno labore
, neque enim vescimur pane nisi in vultus
sudore
. Quid cure? Tantum ut victrici lauro potiatur, floccipendit
caro, quot plagis afficiatur. Apud Cannas, urbem
Apulie, oppugnabat Hannibal Romuleos cum ineffabili mortalium
multitudine. Scipio, consul Romanus, habens faciem
euntis ad ... versus Cartaginem detorsit navigium, incautis
superveniens urbem invasit eamque captis civibus solo
ęquavit. Qua deleta facta est Roma ęternaliter lęta. De
interfectis vero penes Cannas ea erat mentio, quod abolitio
Cartaginis fuit eorum redemptio.
Victoria denique facit ex terrigena divum et de mortuo
vivum. De talibus et qualibus scribitur, verum uno relicto

1



5




10




15
Torna all'inizio