Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 94


QUAESTIO 1
Circa primum quaeruntur tria: 1. Utrum natura humana prae aliis sit assumptibilis;
2. In quo assumi debuit; 3. Quid in humana natura assumi debuit.
ARTICULUS 1
Utrum natura humana sit prae aliis assumptibilis
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod humana natura non sit magis assumptibilis quam creatura
irrationalis. Sicut enim dicit Augustinus ad Volusianum, in rebus
mirabilibus tota ratio facti est potentia facientis. Sed omnium mirabilium mirabilius
est creaturam assumi in unitatem personae increatae. Ergo tota assumptibilitatis
ratio est ex potentia eius qui assumptionem facit. Sed cum illa potentia
sit infinita, ex parte ipsius aequaliter est humanam naturam, vel etiam irrationalem
naturam assumere. Ergo non magis dicenda est humana natura
assumptibilis quam natura irrationalis.
2. Praeterea, sicut in humana natura est similitudo Dei ratione imaginis; ita in
creatura irrationali est similitudo Dei ratione vestigii. Sed similitudo et convenientia
aliquorum ad invicem, est causa unibilitatis ipsorum. Ergo sicut humana
natura unibilis est Deo; ita et creatura irrationalis.
3. Praeterea, illud videtur esse simillimum alteri in quo maxime proprietates
alterius repraesentantur. Sed, sicut dicit Dionysius, in igne
inter omnia corporalia magis divinae proprietates repraesentantur: et idem
dicit de radio solari. Ergo istae creaturae videntur Deo simillimae;
et ita etiam ei magis unibiles quam humana natura.
SED CONTRA, nobilioris doni nobilior creatura est capax. Ergo ad istud donum,
quod est nobilissimum inter dona nobilioris naturae, inferior natura capacitatem
non habet. Sed humana natura est nobilior creatura irrationali. Cum ergo
inter omnia quae humanae naturae sunt collata, assumptio ipsius in unitatem
divinae personae sit nobilissimum; videtur quod huius creatura irrationalis
capax non sit, et ita non erit assumptibilis.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod angelica natura non sit minus assumptibilis quam
natura humana. Deus enim propter suam misericordiam humanam naturam
assumpsit, ut humanae miseriae subveniret. Sed sicut est miseria in humana
natura, ita etiam in angelica. Cum ergo summa misericordia sit omni miseriae
subvenire, videtur quod angelica sit natura assumptibilis sicut et humana.

Torna all'inizio