turbationis et turbinis deliramenta sedanda, vellem libenter et cuperem 
illius vobis consiliaris discretionis posse remedio subvenire, que, pulsis 
causis et casibus passionum huiusmodi, nutrimenta vobis in anima consolationis 
et pacis insereret et stabiliret in quietis dulcedine vitam vestram. 
De penuria igitur mea recipientes, si placet, in consolationis eventum, 
cum patientia, que scribuntur, rogo et supplico, petita de presumptione 
venia, persuadens, quatinus, divine legis in primos parentes nostros, qua 
mortis in eos, si terminos Eius excederent, celestis pretorii Iudex ipse 
iustissimus sententiam promulgavit, que penam ipsorum, post culpam 
commissam, in totam propaginem humane posteritatis extendit, ordinem 
advertatis; et considerantes quod ab huiusmodi sententia, que iam per 
tempora et etates in rem transiit iudicatam, a quoquam cuiusvis eminentie 
conditionis aut status appellari non possit, nec ipsius vel suspendi finalis 
effectus, vel in toto, seu parte, maioris auctore iudicis retractari, cum 
nec etiam Iudex ipse filium suum, pro redemptione humani generis incarnatum, 
ab observatione legis huius exemerit, quin – ut tam ipsi quam 
aliis, omnis carnis pusillis et magnis, equa esset ista penalitas – debitum 
humane fragilitatis exolveret, genas lacrimis lintheo consolationis abstergite 
et in eius virtute fortitudinis spiritum, de tam gravi casus acerbitate, 
suscipite, qui aufert spiritum principum et, cum vult, omnis carnis figmenta 
dissolvit. Illam vero de salute fratris eiusdem spem assumatis in 
Domino, ut eius anima, post vite presentis exilium, quam plenus ipse dierum 
in sancta monastice religionis observantia, in pontificalis officii executione 
laudabili, in exhibitione iusta iustitie, in sanctarum orationum 
iugi perseverantia, in elemosinarum erogatione largiflua, in ecclesiasticorum 
sacramentorum receptione purissima et catholice fidei confessione firmissima 
consumavit, ad sanctorum pontificum insigne consortium transmigravit, 
visionis Eius participio fruitura, qui vita vivens est in se credentium 
et resurrectio glorifica mortuorum.
  |  
  |