Salimbene de Adam: Cronica

Pag 441


confirmavit, cum dixit, Luc. XXIIII: Oportebat Christum
pati et resurgere a mortuis». Audiens hec omnia frater Bartholomeus
dixit michi: «Et tu similiter Ioachita fuisti». Cui dixi:
«Verum dicitis. Sed postquam mortuus est Fridericus, qui imperator
iam fuit, et annus millesimus ducentesimus sexagesimus
est elapsus, dimisi totaliter istam doctrinam et dispono non credere
nisi que videro». Et dixit michi: «Benedicaris tu! Si sic
fecisset frater Iohannes, placasset animos fratrum suorum».
Quod aliqui sunt ita protervi, quod resilire nolunt, et ideo a sua credulitate
revocari non possunt.
Et dixi: «Non poterat, quia sunt nonnulli qui ita adherent
dictis suis, quod postea erubescunt retractare que dixerunt, ne
videantur mendaces, et ideo resilire non possunt. Unde Sapiens in
Prover. dicit, XXVI: Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum,
sic imprudens qui iterat stultitiam suam. Et immediate sequitur:
Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit
stultus». Hinc est quod, cum comitissa de Caserto imperatorem
Fridericum reprehendisset, quod insipienter egerat intromittendo
se de guerris Lombardorum, cum omnia bona haberet
in regno suo, in quibus humana vita poterat delectari, respondit
et dixit: «Cognosco, comitissa, quod verum dicis, sed in tantum
iam processi, quod sine opprobrio meo amodo cessare non possum.
Utinam semper usus fuissem consilio tuo, quia tot calamitates
non incurrissem». Cui comitissa dixit: «Deterius tibi erit, si
maiores incurreris». Necdum enim erat depositus nec a Parmensibus
superatus. Cui imperator dixit: «Non expecto mala maiora
incurrere, sed spero de inimicis meis habere vindictam». Cui
comitissa dixit: «Male ulciscitur iniuriam suam qui eam deteriorem
facit». Ideo quidam dixit:
Iniuriam latam sibi nunquam vindicat apte
qui ruit in peius, quo dedecoratur aperte.

Torna all'inizio