| In hoc quippe freta vestra a Deo fundata existat potentia, quia, [si], sicut
 pollicita est fautori suo, beato Petro apostolo, et nobis, puro corde atque libentissimo
 animo adinpleverit, maximas ac robustiores illarum gentium suis precipuis suffragiis
 vestris substernet pedibus, ut, nemine eos persequente, vestris regales subiciantur
 potentiis, et maximum fructum in die iudicii ante tribunal Christi de eorum animarum
 salute offerre mereamini dignissimum munus, et pro amorem arum lucra infinita mereamini
 adipisci regnum.
 Illud autem, quod vestra regalis intimavit excellentia: ut in uno mense vel in
 una die pro huiuscemodi opias, scilicet stabilitatis vestrae victoriae, laudes Deo
 gerentes canere, una vel duas ferias letanias peragere: valde enim in hoc nobis dilecta
 stabile insistit. Quatenus apostolica exarantes censura decrevimus simulque
 omnibus nostris partibus, quibus sub dicione spiritalis matris vestrae, sanctae Romane
 ecclesiae, existunt, ilico celebrari una nobiscum disponentes emisimus Domino protegente,
 videlicet vicesima tercia die seu vicesima sexta atque vicesima octava huius
 advenientis Iunii mensis, quod sunt inprimis vigilias beati Iohannis Baptistae seu
 natalem sanctorum Iohannis et Pauli nec non et vigilias beati Petri apostoli. Similiter
 et vestra regalis potentia in suis dirigat universis finibus seu transmarinis partibus,
 ubi christiana moratur gens, instar perficiendum triduanas letanias. Et ideo talem
 protelatum emisimus spacium, propter tam longinquas christianas nationes ultra vestrum
 regale morantes regnum.
 Nos quippe non solum unam vel duas, ut nobis insinuastis, celebrandum letanias
 previdimus, sed etiam, pro vestra ut soliti sumus indesinenter orari excellentia cupientes,
 decrevimus perficiendas et redemptori mundi canentes laudes ipsas gentes,
 quae per vestrum regale certamen ad christianam perducte sunt fidem, usque in aevo
 per vestrum maneant adminiculum, et nostris vestrisque finibus omnes repelli faciat
 egritudinis morbos et procul eiciat pestilentiam, ut, nostris vestrisque diebus populus
 nobis a Deo commissus in magna degentes ubertatis affluentia simulque sincerissimae
 sospitatis letitia, longiori aevo una cum domna regina vestraque nobilissima prole
 mereamini regni gubernacula perfrui et in aethereis arcibus sine fine regnare, ut per
 vestra laboriosa certamina magis magisque spiritalis mater vestra, sancta Romana
 ecclesia, maneat exaltata.
 Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
 | 
 |