| quod nepotes regis Francie debent habere regnum post mortem ipsius
 regis Castelle. Rex Portugallii et Algurbii scripsit regi Francie et regi
 Anglie et misit nuntios speciales, dicendo quod dolet de fatuitate domini
 Petri, cognati sui, et quod paratus est facere quicquid volunt. Rex Anglie
 subtraxit filiam suam, quam dare debebat filio domini Petri predicti.
 Et rex Maiór<ic>e misit sollemnes ambaxatores et litteras, dicendo quod
 de negotiis fratris sui non vult se intromittere. Et pro firmo creditur
 quod pacta secreta sint firmata inter ipsum et regem Francie. Data
 Moysaci XXVIIa mensis Iunii XI indictionis.
 Et nota quod, his diebus quibus isti duo reges ordinaverunt
 istud bellum, papa Martinus quartus interposuit se et prohibuit
 illud ne fieret, quantum potuit, de fratrum suorum cardinalium
 consilio et asensu, nec valuit prohibitio eius quin obstinato animo
 Karolus vellet facere, si Petrus Arágonum voluisset. Verumtamen
 aliqui excusant Petrum Aragonie regem, ex eo quod se a
 bello ordinato subtraxit, dicentes quod ideo hoc fecit, quia rex
 Francie prope locum futuri certaminis stabat paratus cum militibus
 suis, ut patruo suo regi Karolo, si indigeret, daret succursum.
 Aliqui vero dixerunt quod, sub forma et habitu mercatoris,
 venit ad terram in qua bellum erat futurum, propter iuramentum
 servandum, et fecit inde fieri instrumentum, sed, quia timebat
 ne rex Francie superveniret in adiutorium Karoli, ideo se
 subtraxit a bello.
 De combustione loci fratrum Predicatorum apud Veronam.
 Item in hoc millesimo supraposito combustus est locus fratrum
 Predicatorum in civitate Verone, et damnificati sunt ultra modum.
 Nam libri eorum et calices sunt combusti.
 De combustione dormitorii fratrum Minorum apud Lugdunum.
 Idem infortunium accidit fratribus Minoribus apud Lugdunum,
 quando papa Innocentius quartus cum cardinalibus suis
 | 
 |