| que fecit et ibi in ipso colloquio cum toto suo exercitu
 Romam ire disposuit. Itaque episcopi, marchiones, comites,
 capitanei aliique etiam proceres ac quam plures etiam alii
 Longobardie homines tam magni quam etiam parvi, alii cum
 crucibus alii sine crucibus ante imperatorem venientes, de
 predictis imperatoris procuratoribus ac missis valde conqueruntur
 et mala ab illis ipsis illata, sicut eis facta fuerant,
 imperatori eiusque curie per ordinem referunt. Imperator
 namque hoc audiens multum se inde condolere in principio
 demonstravit; sed tamen in fine querimonias Longobardorum
 quasi vilipendens ac pro nihilo habens nihil inde fecit. Igitur
 Longobardi hoc videntes ac maximum dolorem exinde reportantes
 quasi pro mortuis se habuere ac exinde maximum timorem
 mixtum cum dolore habere ceperunt; timentes etiam ac
 putantes imperatoris procuratores consilio et voluntate imperatoris
 hoc, quod super Longobardos egerant, fecisse; insuper
 etiam magis timentes, ne in posterum eis deterius contingeret,
 quam retro adhuc contigisset.
 Colloquio itaque separato imperator sua coniuge Laude
 relicta ad exercitum rediit. Ac post paucum tempus Laude
 cum toto suo exercitu revertens, deinde Papiam perrexit;
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 |