Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 176


occiderentur, quattuor iuratoribus, sacramentorum fide muniti, securi in patria persisterunt. Maureceni sane taciti hoc totu considerantes, firmiter parentis mortem vindicare decreverant. Quapropter dum quadam die tres fratres, Stefani Coloprini nati, de palatio solito vellent domum parva rate redire, a quattuor Maurecenis interempti, rivoli latices proprio cruore infecerunt. Quorum corpora, a quodam suo homine de limpha sublata, orbate genetrici atque coniugibus delata sunt; altera vero die in sancti Zachariae monasterio tumulata sunt. Quorum duo laici fuerunt, tercius autem, id est Iohannes, clericatus officii sortem gessit. Licet dux ab huiuscemodi nefas se inmunem redderet, nonnulli tamen eiusdem sceleris eum noxium affirmabant.
[29.] Anno vero tercio decimo sui ducatus isdem dux Mauricium suum filium Constantinopolim mittens, ipso eodemque infirmitate detentus sex diebus, non sua sponte, sed populo cogente, antequam ultimum sibi obscuresceret, monachus in sancti Zachariae caenobio effectus est. Prefuit autem Veneticis annis tredecim et mensibus quinque sepultusque est in eodem monasterio.
[30.] Anno vero dominicae incarnationis nongentesimo nonagesimo primo Petrum, antedicti domni Petri Ursiuli ducis sobolem, trigesimo suae ętatis anno Veneticorum populi ad paternam dignitatem promoverunt. Qui probitate et actu haud degenerans a divo parente utriusque tamen hominis peritia omnes poene antiquos excellebat duces. Iste nempe patriae comoda non modo in priscum consolidando reduxit statum, verum in tantum rem publicam auxit ut suis temporibus Venecia prae omnibus finitimarum provinciis decore et opulentia sublimata diceretur.
[31.] In sui quidem honoris exordio Constantinopolytanos imperatores omnesque Saracenorum principes suis legationibus placatos ac devotos amicos firma stabilitate adquisivit. Nuncios etiam Saxoniam ad tercium Ottonem regem, praeclare indolis puerulum, destinavit, cum quo tanti amoris ac amiciciae vinculo sese coartavit, quatinus, remota dilatione, deinceps quicquid sibi possibile conpetebat, ad votum consequaeretur. Hisdem namque dux a Croatorum Sclavorum

Torna all'inizio