Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 242


Cap. XIX
Classis Manfredi, usque ad Januae litora a tempestate
rejecta, ad Tyberis ostia postea rediens,
obstacula amota reperit: quare maxima admiratione
atque conturbatione Manfredus afficitur.
Verum, cum admiratus stolii galearum regis,
quas usque in districtum Januae valida tempestas
impulerat, Karolum et galeas suas audisset
Romam venisse prospere, mente turbatus, spirituque
confusus ac medullitus stupefactus, illico
retrocessit; et, repetens fauces Urbis, comperit ex
ipsis faucibus omnia obstacula, quae objecerat,
provida oppositione dejecta. Sicque, non sine multa
cordis erubescentia, ob hoc a rege praedicto de
incauta et neglecta sollicitudine redargutus, passus
est condignas contumelias et terrores. Rex
itaque Manfredus, audito quod Karolus Romam
sub tantae fortunae discrimine venerat, coepit
mente fremescere et animo conturbari. Sed, dum
vix posset admirandi rumoris hujus narrationem
credere, quae ex continua sollicitudine nuntiorum,
velut caldarerii malleus, qui ad cudendum
socii verba non expectat, regium denuo perstrepebat
auditum, non solum veniendi admiratur
modum, sed qualiter stolium galearum suarum
classes Karoli sic praeterire potuisset invisas,
vehementissime obstupescit.
Cap. XX
Cometes in coelum apparet. Manfredus omnes suos
ad concionem Beneventi advocat.
Ex iis et aliis signorum praesagiis et portentis,
quae coelum, terra, mareque praetenderant,
intellectus Manfredi recipere poterat quod ex divino
judicio, cui suis fortuna cedit incursibus,
singula hujusmodi erant quaedam praeambula
praeparatoria contra eum. Illis enim temporibus
cometa apparens, quae per plura lustra clausa
sub coeli velamine in sui aperitione didicit regna
mutare, ac ut plurimum subsistentia cessare dominia,
suos usque ad terram lucidissimos crines,
velut radios solares, extendit. Sed, quamquam regi
praefato sua et suorum ex iis praecedentibus signis
proxima desolatio daretur intelligi, ipse tamen,
suos consulens augures, et requirens astrologos,
mentiebatur se sibi cum quodam palliato solamine
per longa tempora regnaturum. Edicit
ergo generale colloquium apud Beneventum, et
barones ac feudatarios omnes de regno toto, nec
non aliquos bonos viros de singulis magnis locis
districtius evocat, et ad se revocat Theutonicorum
et aliorum stipendiariorum cohortes, quas
per Italiam in gebellinorum subsidia sparserat.
Congregatisque universis, quos e terris regni fecerat
edicto publice accersiri, ad comites principaliter,
tamquam ad electos suos, se dirigens, talis
sermonis verba verborumque propositiones orditur:

Torna all'inizio