| Sequitur: ASCENDIT IN CELUM, SEDET AD DESTERAM DEI PATRIS
 OMNIPOTENTIS, INDE VENTURUS <EST> IUDICARE VIVOS ET
 MORTUOS.
 Hec est pars sexta quam apposuit Jacobus Alphei. Ascendit in
 celum. Quadragesima die post resurrectionem, humanam naturam
 quam de Virgine et in Virgine sumpserat super celos collocavit,
 ubi tamen et primo secundum divinitatem erat; qui enim ubique
 erat, ibidem <non> esse non poterat. Ascendit quasi propria virtute,
 cum de Enoch legatur quod fuerit translatus et de Helia quod fuerit
 raptus sive subvectus, quasi uterque impotens per se a terra
 per aerem sublevari. Nec obviat quod dicitur de Christo: " et nubes
 suscepit eum ", quia quasi in quodam globo baiule nubis ascendit
 non tamen quod ascendens egeret mi<ni>sterio nubis, sed ut
 per hoc ostenderetur quod omnis creatura parat obsequium suo
 Creatori. Ascendit ut nos ascendere doceat et faciat hic de vitiis
 ad virtutes, de virtute ad virtutem, ut tandem corporaliter ascendamus
 in celum ubi ipse est et Deum deorum in Sion videamus.
 Ascendit non solus sed cum sanctis quos de inferno eduxerat,
 unde Isaias in persona angelorum admirantium in eius ascensione
 ait: " quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de
 Bosra? ". Edom interpretatur terrena vel rubea vel sanguinea et
 significat mundum istum terrenum et multo sanguine infectum.
 Bosra interpretatur munita et significat Jerusalem ubi fuit occisus,
 turribus et aliis presidiis olim munitam, vel significat infernum
 olim munitum sic ut omnes bonos clauderet et nullum exire permitteret.
 Vestes tincte Domini <sunt> sancti multo sanguine purpurati,
 et est sensus: quis est iste qui venit de Edom, id est de mundo, et
 de Bosra, id est de Jerusalem vel de inferno? Venit, dico, indutus
 vestibus corporeis olim tinctis sanguine passionis, vel venit indutus
 et vallatus vestibus, id est sanctis <sanguine> tinctis, id est multam
 effusionem sanguinis olim passis. Nec obviat illud evangelicum:
 " nemo ascendit in celum nisi qui de celo descendit, Filius hominis
 qui est in celo ". Sancti enim erant unum corpus cum Christo, erant
 membra ipsius et vestis. Si ergo quis intrat cum membris et vestibus
 suis non ideo dicitur intrare nisi solus, si nullus alius intrat
 cum eo. <Sic> et Christus dicitur ascendisse solus, licet membra eius
 et indumenta cum eo ascendissent. Sedet ad dexteram Dei Patris
 Omnipotentis. Quod Filius sedere dicitur non membrorum positionem,
 quasi in hoc statu ibi sit, sed quietem post laborem et judiciariam
 designat potestatem et regnantis maiestatem. Ad dexteram
 Dei Patris Omnipotentis. Non est Deus Pater aliquod corporale
 quod habeat dexteram vel sinistram. Simplicissima namque
 natura est que ubique tota est et ideo nullis dimensionibus circumscribi
 potest ut aliquid sit ei dextrorsum vel sinistrorsum, ante vel
 retro, sursum vel deorsum, sed per dexteram intelliguntur potiora
 bona in eterna beatitudine, et est sensus: sedet, id est post laborem
 et certamina passionis et palmam resurrectionis quiescit et conregnat,
 secundum quod homo, ad dexteram Dei Patris Omnipotentis,
 id est in summa beatitudine sive in bonis Patris potioribus
 omnibus aliis bonis alicui creature collatis. Nunquam enim alicui
 creature tot et tanta bona contulit Deus quot et quanta contulit
 homini Christo; plus ei conferre non potuit, nec eum meliorem facere
 potuit quam fecit. Vel sedet, id est conregnat, secundum quod Deus
 ad dexteram Dei Patris Omnipotentis, id est in <eadem qualitate>
 cum Patre; et sic per dexteram intelligitur equalitas quam habet
 Filius cum Patre. Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
 Venturus in aera: in spatio enim huius aeris apparebit et sedebit
 contra locum montis Oliveti ex quo ascendit et, ut dicit Chrysostomus:
 " angeli deferent ante eum instrumenta mortis sue, quasi
 vexilla triumphi, scilicet Crucem illam essentialiter in qua crucifixus
 est, et clavos et lanceam, et in carne eius videbuntur cicatrices,
 ut videant in quem pupugerunt ". Unde in Evangelio: " et
 tunc apparebit signum filii hominis in celo ", scilicet signum crucis
 et clavi et <lancea> vel cicatrices in signum victorie. Quod ergo dicit
 Joel: " congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Josaphat
 et disceptabo ibi cum eis ", ubi velle videtur quod in iudicio Dominus
 sit descensurus in valle Josaphat, sic intelligitur: Josaphat
 interpretatur iudicium Domini. In valle ergo Josaphat, id est in
 iudicio Domini, congregabuntur omnes. Non enim Christus in illam
 vallem descendet in iudicium, sed sedebit in aera cum senatoribus;
 vel forte ideo dicitur fieri iudicium in valle Josaphat quia in terra,
 id est in valle illa, mali congregabuntur, sed boni rapientur obviam
 Christo in aera supra locum illum. Unde Apostolus: " mortui qui
 in Christo sunt resurgent primi; deinde nos qui vivimus, qui relinquimur,
 simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in
 aera ". Judicare vivos et mortuos, id est bonos et malos, iustos et
 iniustos, ut vivi virtutibus intelligantur et ad vitam predestinati,
 mortui in peccatis et eterna morte damnandi, ut sit sensus:
 vivos, id est vita eterna remunerandos, mortuos, id est eterna
 morte damnandos; vel vivos intellige quos adventus eius qui sicut
 fur in nocte veniet adhuc viventes inveniet, qui tamen in ipso adventu
 morientur et statim resuscitabuntur, et si quid adhuc erit
 in eis longo tempore puniendum, in momento purgabitur pre terrore
 et horrore et angustia adventus eius et in igne qui eum precedet
 et superficiem terre et aerem comburendo purgabit. Mortuos
 intellige quos adventus eius iam mortuos inveniet et resuscitabit.
 Nota quod Filius iudicabit non ex vi humanitatis sed ex vi divinitatis,
 nec sine Patre et Spiritu sancto, et ideo specialiter Filio iudicium
 attribuitur quia ipse, non Pater vel Spiritus sanctus, ibi apparebit
 in forma humana et in ea utramque sententiam proferet.
 Unde in Evangelio: " Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium
 dedit Filio ", id est utrumque, scilicet absolutionis et condemnationis.
 Ipse enim Filius in forma humana proferet sententiam
 absolutionis et benedictionis, scilicet: " venite benedicti etc. ", et
 sententiam condemnationis et maledictionis, scilicet: " ite maledicti
 etc ". Unde Jeremias: " ex ore Altissimi ", scilicet Christi, " in iudicio
 non egredientur nec bona nec mala ", id est egredientur bona et
 mala, ut due negationes faciant unam affirmationem; vel intelligantur
 tantum negative et de Patre: ex ore Altissimi, id est Dei Patris,
 in iudicio non egredientur etc., id est nec bona nec mala tunc egredientur
 de ore eius, sed tantum de ore Filii. 'Bona' <vocat> sententiam
 absolutionis, 'mala' sententiam condemnationis que malis
 mala videbitur. Sunt et alie huiusmodi auctoritatis expositiones;
 ad prolixitatem <vitandam> eas nunc taceamus. Merito hanc sextam
 partem ubi agitur de dominica ascensione apposuit Jacobus, qui
 supplantator sive luctator interpretatur. Magno enim luctamine et
 magno conamine et carnis supplantation<e> fit ascensus a terris
 ad celum, ab homine ad Deum, a labore ad quietem, a vitiis ad
 virtutes, a stabulo ad palatium, ab exilio ad Regnum, ab umbra
 ad lucem, ab imagine ad veritatem, a figura spei ad rem spei, a
 religione carnis et hominum a<d> patriam supernorum spirituum.
 Nec mireris si Jacobum interpretamur luctatorem et supplantatorem.
 Jacob enim, unde quasi <nominative> Jacobus sumitur,
 prius supplantans fratrem primogenitorum percepit dignitatem,
 postea luctans cum angelo optatam percepit benedictionem.
 | 530
 
 
 
 
 535
 
 
 
 
 540
 
 
 
 
 545
 
 
 
 
 550
 
 
 
 
 555
 
 
 
 
 560
 
 
 
 
 565
 
 
 
 
 570
 
 
 
 
 575
 
 
 
 
 580
 
 
 
 
 585
 
 
 
 
 590
 
 
 
 
 595
 
 
 
 
 600
 
 
 
 
 605
 
 
 
 
 610
 
 
 
 
 615
 
 
 
 
 620
 
 
 
 
 625
 
 
 
 
 630
 
 
 
 
 635
 
 
 
 
 640
 
 
 
 
 |