Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 562


pulcritudinis rei possunt pictores similem, suis
picturis, conficere, et aliquociens pulcriorem, sed conficere similem
interiori pulcritudini nemo potest nisi pulcritudinem
veram habens. Et vocavit Armesis rex fratres suos quibus
dixit: si me reputaveritis ut regem, vos reputo fratres, et si
me ut fratrem tenueritis, ut rex vobis existam. Et dixit Milicius:
mirari cogor eos qui, noctibus vigilantes, transitibus
asperis, peragrant maris undas transfretando molestas, et terram
pertingentes extraneam demorantur in ea lucri officio cuius
hereditarium ignorant successorem, nec commendabilem sapienciam
adipisci nituntur que absque periculo potest acquiri; et adipiscentes,
eo quod ipsa sit heres eorum, ob hoc nichil amittunt;
et ob hoc dicitur non fuisse talis extinctus cuius est
sciencia non extincta. Et dixit Perigonas: talium me contentum
non reputo, qui sapienciam docent illos qui suum vix transivere
per hostium; quia velut barbari intelligere non possunt arabicum,
sic insipiens non potest scienciam capere sapientis; convenit
namque sapienti suam honorare sapienciam et eam non perdere
erga illos qui ipsam perdicionem reputant et laborem. Nam sapiencia
non dehonestatur ab eo qui non est receptivus
eiusdem, sed ab illo qui inter ignaros illam distribuit, de causis
rerum distinguere nescientes. Et dixit Quidam: velut a cadavere

Torna all'inizio