sulis necnon ad limina apostolorum deueniret Romam. Un- 
de cum secus Narniam transiret, putabat se obediri ab eis: illi 
enim pontifici subicientes rennuerunt ei subesse; nam uentura 
erat uindicta, alio modo ordinari nec poterant. Nec multo 
post quadam die cum adstaret in presentia presulis, affuit ibi 
unus ex nobilibus prosapiae ortus ciuitatis Narniensis, Deme- 
trius nomine. Qui cum cerneret eum, contra pontificem ta- 
liter est affatus: «Domine meus et rector omnium Ecclesia- 
rum, defensor piorum plebium, placet te ita me exhonoratum 
habere, ut, cum in tuum uenirem obsequium, isti Narnienses 
contra me extiterunt nichil obedientes, uerum etiam nec paci- 
fica uerba michi locuti sunt?». Ad haec Demetrius respon- 
dit: «Non est nobis licitum absque domini nostri papae ulli 
potestati obedire nisi imperatori tantum». Qui stomachatus 
indignata uoce dixit: «Non est mirum insanis lasciuia uerba 
proferre! Sed hoc te scire conuenit, quia, nisi fuisset ob reue- 
rentiam domini nostri pontificis, cum uerberibus cessassent et 
uerba!». Putabat enim terrere eum minis. Tunc turgido 
uultu Demetrius, et cum nollet recipere uerba, respondit: 
«Mirandum est, quod a te audio: qui, dum in nostris sumus 
partibus, equiparem corda gerimus, eque inter nos obedien- 
tes». Eadem hora interius mens ducis corrupta est, et sicut 
uirus chelidri ita uiguit odium in corde illius. Heu pro do- 
lor, ita uersa in odium, quantos ledit, quantos interimit quan-
  |  
  |