Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 45


Hoc testatur, hoc cognoscit plebs antichristicola
Longa peste iam seducta valde per hypocritam,
Qui permittit vera falsis arte diabolica.
Sedem nam Ambrosianam atque eius clericos,
Comites duos maiores atque eius populos
Oberrantes nunc videmus per quosdam scismaticos.
Quos praevidens almus doctor nobilis Ambrosius
Deum rogat et precatur clericorum vocibus,
Ut scismatici discedant cum suorum artibus.
Qui redundant et abundant plus quam non est numerus,
Castitatem simulantes cunctis cum virtutibus
Rodunt clerum sacerdotes ultra quam commodius.
Et limphatici ut canes optant praecipitia,
Cuncta iusta et iniusta habentes promiscua,
Ira, odio imbuti, quae est mala bestia.
Rogo Deum, qui huc misit Barnabam apostolum,
Postea et qui direxit inclytum Ambrosium
Det michi suave loqui nostrorum dissidium.
1. Inter multa hanelosa et procellosa malis hominibus perturbantibus tempora, in quibus omnes corporis mei
sensus ob multarum sectarum varietates conturbantur et per diversa trahuntur, multum aestuando in animo meo consiliatus
sum, dissidium quod ecclesia Ambrosiana a falsis fratribus et pseudoprophetis perpessa est, de quibus Dominus in
euangelio dicit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces,
prout ingeniolum meum narrare valet et edisserere; memor quod ecclesiarum magister Ambrosius reverendissimus pastor
dixit: Omnia cum conscilio facito, ne te poeniteat operis tui, qualesque dissessiones et quales perturbationes per
ficta rudimenta a suis filiis sustinuit, quosque defectus habuerit; non altis verbis philosophorum, sed plano stylo compositoque
sermone labiorum, prout Deus per gloriosi confessoris atque patroni mei Ambrosii concesserit, curiose narrare
studebo. Non regum bella describere, non populorum commotiones aut urbium seditiones pandere, non verborum
succis laborem impendere, non otiosis verbis vacare satagui, sciens quod Dominus per euangelium intonat dicens: An
nescitis, quod de omni verbo otioso reddituri estis rationem in die iudicii?
Propterea timore Domini praeventus et orationibus
beati antistitis Ambrosii fretus, quae tacenda sunt tacebo, et quae in corde scribere deliberavi, ad tutelam
animarum et corporum munitionem in posteris fideliter Deo opitulante edisseram. Non quaerens humanam gloriam
hominum, non terrenarum divitias rerum, non pompas aut ornamenta vestium, non domos, non servos, non ancillas, quae
omnia imperatores et magistratus consulesque Romani olim prae ceteris dare consueverunt, sed tantum ad salutem posterorum,
corporum et animarum illorum. Visis tantis signis tantisque virtutibus, et auditis tantis cladibus tantisque
perturbationibus sibi provideant seseque custodiant, et mei divinis supplicationibus memores sint.
2. Sancti Honorati tempore archiepiscopi Mediolanensis, ac infelicissimo rege Lamberto Italiae usurpato imperio
imperante, clandestina pestis immensa super urbem Mediolanensem durissime adorta est. Haec etenim civitas a magnificis
imperatoribus, orbem universum suo imperio ac legibus suis sibi vindicantibus, honorata decenter et exaltata competenter
refloruit; atque super ipsam Romam loci amoenitate ac aeris salubritate ipsam diligentes, ultra omnes Italiae
civitates eo tempore sublimantes, multis cum ornatibus imperialibus auxerunt. At ut vere et indubitanter quod dico
credas, audi, quod in verissimis annalibus et in descriptione situs Mediolani repperi, qualiter augustales imperatores
olim magisterio regali ipsam ornaverint, locantes in ea more patrio eximium augustorum dignitati imperiale palatium,
theatrum decentissimum, aumatium, thermas, quae sunt calida balnea, ubi reginae imperatorum uxores urbem pro tempore
incolentium semotim a masculis nitide mundabantur, et universae civitatis multitudo, cum tempus et utilitas exigebat,
ad lavandum, viris a mulieribus sequestratis, sedule concurrebant. Deinde viridarium, quasi Paradisus Dei, diversis
insitum arboribus amoenum. Nec non arenam lapidibus et magisteriis diversis ornatam, in qua totius Italiae
milites consedere et ab uno oratore audire et competenter intelligere possent. Quin etiam ipsam amplificantes civitatem,
ultra quam Senones Galli haedificaverant -qui et ipsi Romam praeter capitolium ceperunt -quot dies in anno,
tot turres densissimas opere grandi aedificarunt et compleverunt. Praeterea super sex civitatis portas domicilia altissima
et rotunda, ac anteportale altissimum et triangulare opere decentissimo haedificantes, quae hostibus barbaricis quasi natura
munita introitum contenderent, agere satagerunt. Ob quas causas saepissime ab eisdem postmodum augustis frequentari
et incoli et honorari coepit, maxime quod esset ibi saluberrimi aeris aptissima temperies, locusque ad usus domesticos

Torna all'inizio