Salimbene de Adam: Cronica

Pag 805


Parma, quando papa Innocentius quartus bone memorie misit
eum ad Grecos ut eos reduceret ad unitatem fidei cum Romana
Ecclesia.
Duodecimus socius fratris Iohannis de Parma fuit frater Bonaventura
de Yseo, quando frater Iohannes ivit ad Grecos missus
a papa. Fuit autem frater Bonaventura antiquus tam in Ordine
quam in etate, sapiens et industrius et sagacissimus et homo honeste
et sancte vite et dilectus ab Icilino de Romano. Verumtamen
ultra modum baroniçabat, cum filius fuerit cuiusdam tabernarie,
ut dicebatur. Hic fuit antiquus minister in Ordine. Nam in provincia
Provincie fuit minister et in provincia Ianuensi minister
et in provincia Bononie minister et in Marchia Trivisina minister.
Magnum volumen sermonum fecit de festivitatibus et de
tempore. Laudabilem finem habuit. Cuius anima requiescat in
pace!
Et nota quod frater Iohannes de Parma, quando erat generalis
minister, non omnes supradictos socios simul habuit et secum
ducebat, sed successive; quia volebat Ordinem circuire et
visitare, et socii non poterant sustinere laborem, ideo oportuit
eum multitudinem sociorum habere. Multa bona habuerunt in
se isti supradicti XII socii, que subticui brevitatis causa.
De fratre Hugone Provinciali et de sorore eius domina Donolina, que frequenter
rapiebatur in extasim.
Iam nunc ad fratrem Hugonem Provincialem accedamus, qui
fuit fratris Iohannis de Parma intimus et magnus amicus. Hic
fuit unus de maioribus clericis de mundo et magnus Ioachita et
honeste et sanctissime vite plus quam credi possit, ut vidi oculis
meis. Sed quia de eo superius satis dixi, ideo hic tacendum videtur.
Hic obiit apud Massiliam, quando placuit Deo, post multa
bona patrata opera. Sepultus vero in ecclesia fratrum Minorum
de Marsilia in archa saxea; Deus eum miraculis demonstravit
illustrem. Et iuxta eum in alia archa lapidea sepulta est soror
eius germana domina Donolina, quam Deus similiter miraculis

Torna all'inizio