Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

176


nimiusque favoris amator, repente dux verbi efficitur usurpato
sibi contra morem ecclesie predicationis officio. Hic
cum nullis esset ecclesiasticis gradibus alteratus, grave iugum
sacratorum imponebat cervicibus, cum Christi iugum
suave et eius leve sit honus
.
9. Igitur inter alia, que cottidie plebis auribus inculcabat, die
una taliter concionatur in populo: "Carissimi seniores, conceptum
in corde sermonem ultra retinere non valeo. Nolite,
domini mei, nolite adolescentis et imperiti verba contempnere.
Revelat enim sepe deus minori, quod denegat maiori.
Dicite mihi: Creditis in deum trinum et unum?" Respondent
omnes: "Credimus." Et adiecit: "Munite frontes signo crucis."
Et factum est. Post hec ait: "Condelector vestre devotioni,
compatior tamen imminenti magne perditioni. Multis

Torna all'inizio