enim species tirannidis non promuntur); et qua parte dicitur, 'si in dicendo 
non ulterius quam expediat procedetur', in verbis illis finalibus 
 tirannica et nefaria sunt patrata  (non enim proceditur usque ad exitum 
rerum).  
Apertio qua parte primo prima, secundo secunda, deinde successive  
reliqua exprimuntur: primo enim repatriatio, secundo ad tirannidem instructio,  
tertio in exulatum reiectio, demum tirannicorum patratio.  
Probabilitas qua parte dicitur  terra languerat et terra pace refloruit   
(langor enim a malo dominio, reflorentia pacis a bono); et ubi dicitur 
 causis et occasionibus adinventis,  et per totum: nam probabile est  
quod in opinione positum est aut quod fere solet fieri. Prioris exemplum: 
  |  
  
  
  
  
415 
  
  
  
  
420 
 
  |