Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 334


meum nequaquam refutes consilium, ne decipiaris tuo corde,
permittens viuere tuum maritum, quia maximum exemplum
percipies nocumentum; nam, si ipsum occideris,
dabo tibi maritum meliorem ipso. Et audiens hoc mulier
perterrita est a verbo eius, et non minus desiderauit habere
maritum nouum, et ait ad eam: Aduerti quippe
verba tua et credo tuum consilium esse fidele et signum
tue dilectionis erga me, quia sentio meum cor erga tui
dilectionem completum. Et nosco quod consilium vtile mihi
contulisti, et etiam si non esset bonum pro me, sed pactum,
vtique vellem illud adimplere amore tui. Verumtamen
quomodo potero meum maritum occidere, cum non
sit mihi [hoc] possibile. Ait ad eam Mosan: Indicabo tibi
modum quo valebis hoc facere. Ait illa: Dic ergo. Respondit
ei: Scio quemdam riuum in quodam loco, vbi est multitudo
piscium, vbi piscari solent piscatores. Qui cum piscantur
magnum piscem, habent lignum acutum ex vtraque
parte, introducentes illud a capite vsque ad caudam piscis.
Et scio te melius posse apportare de huiusmodi piscibus
quam ego. Accipe ergo vnum de illis et proijce illum in
locum, vbi comedit maritus tuus, vt illum transglutiens
gutture suo, et morietur. Fecit itaque mulier, sicut sibi
illa consul[u]erat. Et accipiens vnum de piscibus illis cum
ligno, proiecit ante maritum [suum], qui, cum illum transgluti[ui]sset,
mortuus est.
Remansit itaque Mosam cum muliere pluribus diebus,
conferens ei honorem et dileciionem. Postea vero recordata
mulier quod sibi promiserat Mosam dare nouellum
et iuuenem maritum, petijt ei vt sibi procuraret. Et

Torna all'inizio