Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 48


naturalibus (ut supra dicebatur) non habent esse
virtutes, sed solum esse habent in intellectu, et appetitu.
In nobis autem duplex est appetitus, intellectivus, et sensitivus.
Nam sicut appetitus naturalis sequitur formam
naturaliter adeptam, sic appetitus cognitivus sequitur
formam per cognitionem apprehensam. Sicut enim gravia,
ex eo quod habent formam gravis, sequitur ea quaedam
naturalis inclinatio, et quidam appetitus naturalis, ut
naturaliter desiderent esse deorsum: sic habentia cognitionem
prout habent in seipsis formam apprehensam,
sequitur quaedam inclinatio, et quidam appetitus secundum
formam illam. Propter quod sicut in nobis duplex
est cognitio, sensivita, et intellectiva: sic etiam est in nobis
duplex appetitus videlicet, sensitivus, qui sequitur formam
apprehensam per sensum: et intellectivus, qui sequitur
formam apprehensam per intellectum. Appetitus autem
sensitivus duplex est. Nam cum animalia sint supra inanimata,
si natura elementis et rebus inanimatis dedit duplicem
potentiam, unam per quam tendunt in propriam
quietem, et aliam per quam resistunt, et agunt in prohibentia,
et in contraria: multo magis hanc duplicem potentiam
natura dedit ipsis animalibus, quae sunt perfectiora
illis. Videmus enim quod ignis naturaliter est calidus,
et levis per levitatem autem tendit in locum proprium,
et in quietem sibi convenientem: per caliditatem
vero agit in contraria. ne ergo ignis per quaecunque contraria
agentia impediretur, ne per levitatem in proprio
loco quiesceret, dedit ei natura potentiam calefactivam,
ut per eam resisteret, et ageret in contraria corruptiva. Si
ergo igni, et rebus inanimatis natura dedit duplicem potentiam,
unam per quam adipiscuntur propriam quietem,
et aliam per quam agunt in prohibentia et contraria:
multo magis hoc dedit animalibus. Tribuit ergo eis duplicem
appetitum sensitivum, unum per quem prosequuntur
propriam quietem, et propriam delectationem, ut

Torna all'inizio