| circa hec tempora, cum quidam puer iudeus cum ceteris Christianis
 Eucharistiam recepisset, pater eius indignatus in clibanum ardentem
 filium suum proiecit. verum cum Christiani hoc audientes
 nimium turbarentur, in clibanum respexerunt et ibi eum
 sanum et incolumem et gaudentem viderunt. quem inde
 extrahentes, interrogaverunt puerum quis eum sic conservasset
 illesum. quibus ille dixit quod illa domina picta, que est in
 ecclesia et tenet puerum in brachiis, flammas cum pallio suo
 a se reiecit et ipsum conservavit. tunc Christiani patrem
 illius in clibanum proiecerunt, qui protinus fuit combustus.
 circa hec tempora Theodoricus rex Ytalie, arriana heresi depravatus,
 Boetium philosophum consularem et patritium, dum
 rem publicam contra ipsum Theodoricum defenderet, Papiam in
 exilium destinavit, ubi librum De Consolatione scripsisse
 reffertur. uxor supradicti Boetij, nomine Elpes,
 composuit in honorem Apostolorum Petri et Pauli hymnum,
 qui incipit: "Felix per omnes, Roma, mundi cardines et cetera".
 epitaphium quoque suum supra tumulum eius scribendum ipsa
 | 
 |