Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 155


subduci precepit, singulis earum carinis singulas tabulas subtrahendo.
Ea res, annone comportande subtracta copia, Messanensibus
famis necessitatem indixerat, cum nullum aliunde super hoc
solatium expectarent. Calabria enim eius anni sterilitate dampnata,
vix sibi sufficere poterat. Interea Randacini, Vacarienses,
Capiciani, Nicosiani, Maniacenses ceterique Lombardi qui cancellarii
partes ob multa eius beneficia tuebantur, haud dubiam
proditorum invidiam ac scelera detestati, legatos Panormum miserunt,
rogantes cancellarium, et ei modis omnibus persuadere
nitentes,ut adversus Messanenses exercitum confidenter educeret;
nam eum quidem de solis Lombardorum oppidis .xx. milia pugnatorum,
ubicumque preciperet, habiturum. Quorum laudata fide,
cancellarius terminum eis ad hoc constitutum exposuit, iussitque
ut interim se rebus necessariis premunirent. Rogerius autem
Giracii comes, ubi vidit denuo conspirationem multum ex improviso
virium collegisse, rebellandi desiderium quod hactenus
dissimulan[s occultaverat apertis cepit in]diciis profiteri, castellaque
sua muniens, Cephaludium adiit et cum eiusdem civitatis
episcopo colloquium habens, persuasit ei ut iuraret nunquam
opem suam adversus cancellarium Messanensibus defuturam,
adiecitque ut ab universis civibus suis idem iusiurandum acciperet.
Cancellarius tamen eiusdem urbis arcem munitissimam
preoccupaverat, cum iam ab initio fidem episcopi dubiam agnovisset,
et ad ipsius arcis custodiam Andream hostiarium deputarat.
Matheus autem notarius cum in palacio clausus teneretur,
audiens quod Messane gestum fuerat, simulque videns Ansaldum
castellanum amicum cancellarii in superiori parte palacii valitudine
detineri, ex illius absentia datam sibi perpetrandi quod optabat
oportunitatem agnovit, et Constantinum eius socium, penes

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio