| conceptam rabiem nitebantur ad effectum urgere, nec illius erant
 beneficiis emolliti, sed, ex absentia comitis Gravinensis considerantes
 cancellario multum subtractum esse virium, facile suis
 eum patere iam estimabant insidiis, tanquam improvidum et incautum
 et velut omni difficultate superata, nichil ultra periculi
 formidantem. Itaque novas ex integro pactiones instituunt mutuisque
 se rursus obligant sacramentis; dehinc implendo proposito
 dies certa prefigitur, et iureiurando prestito, milites eliguntur
 qui dominica in ramis palmarum, ubi rex e palatio iuxta consuetudinem
 exierit, cancellarium gladiis in ipsa turba confodiant.
 Sed et multos civium tam Panormi quam in aliis quibusdam
 oppidis adversus cancellarium instigaverant, multa dando multaque
 pollicendo quibus non difficile persuaserant cancellarium, si diu
 perseveraverit in eo culmine potestatis, universis populis Sicilie
 libertatem quam hactenus habuerant sublaturum. Cuius rei magnum
 illis visum est argumentum quod Iohannes de La[vardino,
 cui rogatu cancellarii terra Mathei Bonelli nuper data fuerat, oppidanos
 suos tantis affligebat iniuriis, ut om]nium [rerum mobilium
 quas habebant [medietatem ab eis partem exigeret]. Hanc
 enim esse terre s[ue consuetudin]em asserebat. At illi libertatem
 civium et oppidanorum Sicilie pretendentes, nullos se redditus,
 aiebant, nullas exactiones debere, sed aliquotiens dominis suis,
 urgente qualibet necessitate, quantum vellent sponte et libera
 voluntate servire; Sarracenos autem et Grecos eos solum qui
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 |