Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 233


vero interrogauit rex secundum consiliarium (vt) quid ei videretur
de hoc coruo. Qui respondit: Meum consilium est
quod non interficias ipsum, quoniam mitis et pauperis miserandum
est; quamuis aduersarius est, liberandus tamen est a
morte. Pluries enim inueniet homo subsidium in suo inimico
et redditur sibi amicus, quemadmodum facta est vxor senis
diligens virum suum, postquam odio habuit ipsum. Dixit
rex: Quomodo fuit? Inquit sturnus:
Parabola. Dicitur fuisse quidam diues mercator senex
valde, qui, cum haberet vxorem pulcram, non tamen ab ea
diligebatur, nec volebat sibi vxor sua in lecto adherere. Sed
quantumcunque ipse traheret [illam] ad se, illa semper
elongabat se ab eo. Quadam vero nocte, dum iacerent simul
in lecto, superuenit eis fur. Et excitata mulier ad strepitum
furis expauit, et accedens pre timore adhesit viro suo fortiter,
donec excitatus est. Et ait vir sue vxori: Vnde hoc nouum,
quia mihi adhesisti nunc magis quam unquam? Et attendens
vir audiuit strepitum furis in domo; tunc percepit quia ex
timore furis adhesit sibi vxor sua. Et ait furi paterfamilias:
Magnam gratiam reputo te mihi nocte ista contulisse de quo
tibi teneor cunctis diebus vite mee, postquam fuisti causa vt
amplexaretur mihi vxor mea. Nunc autem accipe quecunque
vis, et omnia tibi de domo mea licita sunt.
Dixitque rex tercio consiliario: Quid tibi videtur de hoc
coruo? At ille dixit: Non videtur mihi nos ipsum debere interficere,
quoniam, quando quis inuenit socium sui aduersarij
vulneratum et humiliatum, debet ipsum saluare et viuificare,
quia erit hoc in sui bonum. Ille namque indicabit ei processus
aduersarij sui et introitum et exitum eius, et omnes
eius semitas nunciabit. Quando vero intelligentes rebellantur
et repugnant ad inuicem, quasi eos supera(bi)t; et sequitur

Torna all'inizio