| multosque homines oppressit. Ronsem totam cum eius hominibus submersit.
 Preterea Rome defuncto papa Benedicto, Iohannes papa sedit mensibus VIIII. Hic autem
 in castello sancti Angeli retrusus et per menses IV fame afflictus mortuus est. Et iterum
 superior Bonifacius qui expulsus fuerat sedit mensibus XI. Quo uita decedente Iohannes
 sedit mensibus IIII. Post quem alius Iohannes sedit annis X mensibus VI. Cuius temporibus
 Romani capitanei patriciatus sibi tirannidem uendicauere.
 Anno dominice incarnationis DCCCCXCIIIJ in Apulia ciuitas Matere a Sarracenis destructa
 est.
 Anno dominice incarnationis DCCCCXCVIJ. Ugo dux Francorum obiit sepultusque est
 in basilica beati Dionisii martiris Parisius. Cui successit filius eius Robbertus rex qui pius
 fuit et modestus. Hic autem post mortem patris regnauit annis XXIII. Per idem tempus
 Mel catipanus primum in Apuliam conduxit Normannos quo secum habens bellum cum
 Grecis in Apulia apud Basentellum commisit, et non multo post temporis ipse Mel ciuitatem
 Ascolum cepit.
 | 
 |