: Assise regum regni Sicilie

Pag 84


Qui coram se spectante, vel arbitrio permittit cum ganeis coniugem suam
lascivire non facile nostro iudicio poterit accusare. Viam quippe peccandi
mechandi aperit, qui cum possit prohibere consentit.
Quamvis uxorem suspectam quis habeat, quamvis famosam, si tamen
fidem habet, eum lenocinii non dampnamus; quis enim iure thori alieni
inquietet quietem. Quod si patenter deprehendimus quempiam habere
incestuosam uxorem, dignam mox sequemur pene vindictam; eum quoque
pena infamie condempnamus.
Femine penitus et adulterii et stupri prestentur immunes iudiciaria
severitate, quas vilitas vite dignas legum observatione non credidi, sicut
ministre caupone.
17. De meretricibus
Que passim formam venalem exhibuit, et vulgo prostitutam se prebuit,
huius criminis accusationem amovit; violentiam tamen ei ingeri prohibemus,
et inter boni testimonii feminas habitare vetamus.
18. De accusatione adulterii
Adulter et adultera simul accusari non possunt, alter singulariter est
accusandus, et rei exitus expectandus; nam si adulter defendi poterit, mulier
est secura, nulli ulterius responsura. Si vero fuerit condempnatus,
tunc demum mulier accusatur.
In Co. De crimine adulteri pacisci non licet, et par delictum accusatoris prevaricatoris et refugientis veritatis inquisitionem. Qui autem pretium pro comperto stupro accepit, pena legis Julie de adulteriis tenetur. Crimen adulterii maritum retenta in matrimonio uxore, inferre non posse nemini dubium est.

Torna all'inizio